45.
τὶ τὸ παλαιὸν νόμισμα πῆ μὲν εἶχεν Ιὰνου διπρόσωπον εἰκόνα: πῆ δὲ πλοίου πρὺμναν ἢ πρῶραν ἐγκεχαραγμἐνην &c. ἐτὲρῳ δ᾿ ἐχρήσαντο νομὶσματι βοῦν ἒχοντι καὶ προβατον, κὶ ὗν παράδημον. Hoc est, Quid est, quod veteris Nummi altera pars Ianum bifrontem impressum habuit, altera proram nauis, aut puppim &c. alio vsi sunt Numismate, cui bos erat insculptus, vel ouis, vel sus. Sed haec quidem antiquiora: posteriores vero ex aere Numismatum notae eaedem fere sunt cum iis, quae in argenteis & aureis nummis impressae reperiuntur. Nummos autem huiusmodi aereos librae pondus habuisse, satis constat ex Dionysij Halicarnassei verbis in lib. I. & Plinio, qui lib XXXIII. cap. III. ita scribit, Populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum vsus est. Libralis, vnde etiam nunc libella dicitur, & dipondius, appendebatur assis. Itaque Liuius lib. IV. aes graue appellat, & plaustris in AErarium conuehi à quibusdam solutum fuisse scribit. Indicibus, inquit, x. millia aeris grauis, quae tunc diuitiae habebantur &c. Et quia nondum argentum signatum erat, aes graue plaustris quidam in AErarium conuehentes. lib. v. denis millibus aeris grauis nos condemnat. Plinius ibidem. Quare aeris grauis poena dicta. Sed bello Punico primo, vt tradit Plinius, vt autem Festus, secundo, pop. Rom. pressus aere alieno, librae pondus imminuit, & vt asses sextantario pondere ferirentur, instituit. Librae autem pondus (inquit Plinius) aeris imminutum bello Punico primo, cum impensis Resp. non sufficeret; constitutumque vt asses sextantario pondere ferirentur. Verba Festi sunt haec. Sextantarij asses in vsu esse coeperunt ex eo tempore quo propter bellum Punicum secundum, quod cum Hannibale gestum est, decreuerunt patres, vt ex assibus, qui tum erant librarij, fierent Sextantarij &c. Graue aes dictum a pondere, quia deni asses singuli pondo librae efficiebant denarium ab hoc ipso numero dictum. Sed bello Punico populus Romanus pressus aere alieno, ex singulis assibus libralibus senos fecit, qui tantumdem valerent &c. Postea Hannibale vrgente (vt idem Plinius scribit) Q. Fabio Maximo Dictatore asses vnciales facti: & mox lege Papiria semunciales. Ex iis autem qui supersunt aereis Nummis constat, non solum Sextantes, Quadrantes, & Trientes, qui vulgo reperiuntur, in vsu tunc fuisse, vt cuderentur, sed reliquas etiam librae partes: quarum quidem pondus punctis quibusdam in altera Nummorum parte notatis, animaduertimus indicari. De Sextante meminit Liuius libro II. Plebs, inquit, extulit Agrippam Sextantibus collatis. de Quadrante libro III. cum inquit, Quadrantes in funere Poplicolae collati, & Varro lib. IV. de Lingua Lat. Hinc vecturae, quas soluebant hi, qui ratibus transibant, Quadrans: ab eo Lucilius scripsit, Quadrantis ratiti. Plinius lib. XXXIII. cap. III. Quadrans Triuncis antea vocatus a tribus vnciis. Festus Pompeius; Ratitum quadrantem dictum putant, quod in eo & triente, ratis fuerit effigies, vt nauis in asse. Atque haec quidem satis de Nummis aereis, qui sunt in hoc libro impressi. Dicendum nunc de argenteis, hoc est, de Denariis, Quinariis, siue Victoriatis, & Sestertiis, quos constat anno CDXXCIV. C. Fabio Pictore Q. Ogulnio Gallo Coss. primum signatos fuisse. Plinius lib. XXXIII. cap. III. Argentum, inquit, signatum est anno Vrbis CDXXCIV