Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

309.

nec nomen illud poterat nec munus tueri. Quod etiam a P. Rutilio Consulari viro factum fuisse ait, vt soccos & pallium sumeret qui Graecorum vestitus erat. Sed quomodo Chios insula ad Ptolomoeum AEgypti Regem pertineat ignoro. Praeterea potest illa vox XIOΣ ita intelligi, vt insulae nomen potius quam hominis cognomen sit. Certe diota seu amphora vtrinque ansata, ad Chium insulam pertinet, ideo quia vini generosissimi ferax est .
Quo Chium precio cadum
Meremur &c.


   

ait Horatius. Hoc autem fictilibus recondi solitum esse testis est haec eiusdem inuitatio,
--Atque benignius
Deprome quadrimum Sabina
O Taliarche merum diota.


    Idem indicat vua ante sphingem pendens. Hanc mirum est in nummis Chiorum perpetuo imprimi, cum ea potius Thebanorum sit, in quorum agro nata esse dicitur.
Figure
Type: drawing
RENIA.
    RENIAE Gentis nulla apud Scriptores, quos ipse legerim, mentio reperitur. Neque vero RENIVS ipse, qui denarium cusit, ab aliquo veterum historicorum nominatur vnde, quis fuerit, quove respiciens, hitcos currum trahentes in denario signauerit, scire possimus. Alij non hircos, sed Renos esse, qui currum ducant, opinantur: affirmantque ex veteris Scriptoris autoritate, animal id esse hirco perquam simile, a quo fortasse Renius nomen familiae deductum fuisse, indicare voluerit: multa enim

nomina, vt inquit Varro, ab vtroque pecore habemus, vt Porcios, Ouilios, Caprilios, Equitios, a porcis, ouibus, capris, equis. In antiqua quadam inscriptione nominatur M. RHENIVS TI. CAESARIS SERVVS , cuius exemplum est huiusmodi.
M. RHENIVS LIBER XYSTVS TI. CAESARIS SER.
GERMANIC. APOLLONIO VICARIO SVO AMICO XX.
C. LVRIVS IVCVNDVS ESSEDARIVS A. XXV.
FILIA MATRI
HVIC MONIMENTO VSTRINVM APPLICARI NONLICET.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer