Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

305.

Lauinium. Sed idem error irrepsit cum in alios Scriptores, tum in Silij versum, ex lib. XIII.
Lauinio generate, inquit, quem Sospita Iuno
Dat nobis Milo &c.

   Erat enim scribendum Laniuio. In aereo autem Antonini Pij Imp. numismate, hoc ipsum Iunonis Sospitae simulacrum, & Lanuuinus serpens expressus est cum inscriptione SISPITA: De qua ita scribit Festus: Sispitam Iunonem (sic enim verba Festi corrigenda sunt) quam vulgo Sospitam appellant, antiqui vsurpant, cum ea vox ex Graeco videatur sumpta, quod est σώζω &c. Opinor autem Iunonem cum caprina pelle, vt

inquit Cicero, ab antiquis fictam fuisse, quod ei caprae immolarentur, a quibus Αἰγοφάγος appellata a Spartanis fuit, vt scribit Plinius. PROCLIVIVS

igitur, qui tabellae denarios percussit, cuius vt arbitror meminit Cicero ad Quintum Fratrem, vt se Lanuuinum esse, vel majores suos inde ortos indicaret, Iunonis Sospitae signum cum Laniuino serpente, de quo infra dicemus in Gente Roscia, in eis impressit.
Figure
Type: drawing
PROCVLEIA.
    PROCVLEIAE Gentis Equestris rara omnino mentio est apud historicos. Hanc a Proculo dictam fuisse constat quod Plautiorum cognomen fuisse docent Fasti Capitolini. Proculus autem ille dicebatur, qui patre procul a patria degente genitus fuerat, vt ait Plutarchus in Coriolano; vel qui sene patre, hoc est, procul a florente aetate constituto natus sit. PROCVLEIVS autem ille, cuius nomen in primo nummo signatum est, quisnam fuerit, cum praenomine careat, incertum est. Potest is esse quem in Cleopatroe gremio moriens Antonius laudauit & commendauit, quod is esset maxime omnium Caesaris asseclarum, cui fidem habere posset Cleopatra. Μάλιστα τὸν τοῦ Καίσαρος ἑταρων ΠΡΟΚΛΗΙΩ. πιστεύουσαν. Is est quem morte Antonij audita festinanter misit ad Cleopatram Augustus, vt huic spem vitae liberatisque iniiceret, ne sibi manus afferret quam in triumphum reseruari volebat. Et certe dum promissis & officiosa collocutione miseram consolatur & eludit Gallus: ille per scalam quam apponi iusserat in fenestras clanculum irrupit, correptamque,

pugionem dimittere coëgit, Hunc Γάϊον ΠΡΟΚΟΥΛΙΟΝ ἱππέα vocat Dio.
Gg ij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer