Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

303.

   1. Magni filius fuit, Consulis anno DCV. Primus denarius ab eodem, vt

opinor, percussus est in memoriam A. Postumij Albini, quivt scribit Liuius, X-Vir sacris faciundis factus est anno DLXXXI. P. Aelio Ligure, C. Popilio Laenate Coss. quique ludis saecularibus quartis Magister X-Virorum, aut certe X-Vir interfuit, cum in eo Collegio fuisset annos plus minus viginti quinque, si Censorinum, & quos ipse secutus est scriptores, qui tamen de anno inter se paululum dissident, nos quoque sequi velimus. X-Viros

autem & postea XV-Viros ludis saecularibus praefuisse, & Tacitus testatur, & inscriptio haec Capitolina confirmat.
LVDI SAECVLARES TERT.
M. AEMILIO M. F. MAC. X-VIR
M. LIVIO M. F. M. N. SALINATORE.


   Ad hos vero saeculares ludos spectant ea quae in primo denario impressa sunt, Dianae scilicet imago, in cuius honorem ludi celebrabantur, & bos ad aram stans in monte erectam, quod id animal his ludis Apollini & Dianae, cuius templum erat in Auentino monte, sacrificari consueuerat. Horatius in Carmine saeculari,
Quique vos bobus veneratur albis &c.
Quaeque Auentinum tenet, Algidumque
Quindecim Diana preces Virorum
Curet &c.

   Itaque Magister ipse XV-Virorum, siue X-Virorum arae adstans in eodem denario signatus est. De templi autem Auentinensis Dianae dedicatione memoria exstat in lapidis Tiburtini fragmento, quod in eius templi ruinis non multis abhinc annis repertum est huiusmodi.
LAPIS AVSP. S. Q. CAECILIO METELLO
PONT. MAX. SOLEMNI CVM
PRAECATIONE PAL. POP. ROM. CONIECTVS
IN FVNDAMENTA PORTICVS MINER..
AVENTINENS AB LATER. COLL....
VIC. ARMILVSTR. D....
IN NVNC D. AVGVR. AVSP.....
TEMPL. CONSECRA.......
M. CASCELL. AED. CVR......


   Arae vero Dianae, quae in Auentino monte fuit, mentio est in antiquis duabus inscriptionibus, quarum altera Narbone reperta est, altera Salone. Verba ex Narbonensi descripsimus tantum haec: CETERAE LEGES HVIC ARAE TITVLISQVE EAEDEM SVNTO QVAE SVNT ARAE DIANAE IN AVENTINO &c. Ex altera vero haec; CETERVM LEGES HVIC ARAE EAEDEM SVNTO QVAE ARAE DIANAE SVNTIN AVENTINO MONTE DICTAE. Narbonensi autem inscriptioni Consules adscripti sunt, T. Statilius Taurus, & L. Cassius Longinus X. Kal. Octobr. in ea vero quae Salone reperta fuit, L. AElius
   2.. Caesar II. & P. Coelius Balbinus Vibullius Pius VII. Id. Octobr. Secundus
Gg


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer