43.
nonstructural
44.
PRAEFATIO IN NVMISMATA
PER FVLVIVM VRSINVM.
POPVLVM
Romanum ab Vrbe condita ad Seruium Tullium regem, rudi (vt apud Plinium Timaeus tradit) vsum aere, huius primum regis permissu, nota pecudum Nummos aereos signasse, a qua pecuniam appellatam fuisse, scribit cum Plinio & Plutarcho, M. Varro, qui in libro II. de re rustica, aes antiquissimum pecore notatum dicit. Quod autem in nonnullis Numismatibus, in vna parte Iani bifrontis imago, in altera prora nauis, aut puppis impressa reperiretur, occasionem puto dedisse quibusdam opinandi, Ianum, siue vt alij malunt, Saturnum aereos Nummos primum percussisse: quarum quidem opinionum alterius testis est Athenaeus lib. xv. in quo ita scribit: Ιάνον δὲ λόγος ἔχει δι πρόσωπον γεγονέιαι, τὸ μὲν ὀπίσω, τὸ δὲ ἐμπροσθὲν ἔχοντα πρόσωπον. ἀπὸ τούτου τὸν ιἄνον ποταμὸν, καὶ τὸ ὄρος ιἄνον ὀνομὰσθαι, κατοικήσοντος?? ἀυτοῦ ὀροις. πρῶτον δὲ καὶ ςτέφανον εὐρεῖν, καὶ σχεδίας, καὶ πλοῖα. καὶ νὸμισμα χαλκοῦν πρῶτων χαρὰξαι. διὸ καὶ κατὰ τὴν ἑλλὰδα πολλὰς πὸλεις, καὶ των κατὰ τὴν Σικελίαν καὶ Ιταλίαν ἐπὶ τοῦ νομὶσματος ἐγχαραττειν πρὸσωπον δικέφαλον, καὶ ἐκ τοῦ θατὲρου μὲρο??ς ἢ σχεδὶαν, ἢ ςτέφανον, ὴ πλοΐον. Hoc est, Ianum ferunt fuisse bifrontem, duas enim facies ante & retro habuisse; ab eoque Ianum fluuium, & montem Ianum, quem incoluit, nomen accepisse. primum etiam coronam, pontes, & naues inuenisse dicunt: primumque aereum Numisma signasse. itaque complures ex Graeciae, Siciliae, Italiaeque ciuitatibus in altera Numismatis parte, faciem bicipitem, in altera pontem, vel coronam, vel nauim consueuisse. Macrobius lib. I. Satur. Ianus, inquit, primus aes signauit, & ex vna parte suam effigiem, ex altera nauem impressit. Alterius autem opinionis autor est Eutropius lib. I. cum inquit, Saturnus Nummos aereos primus instituit. opinor autem in Iani Saturnique memoriam, sed posterioribus temporibus, hac nota aes signatum fuisse, cuius cum alij meminerunt, tum Ouid. in libro I. Fast. cum cecinit,
Multa quidem didici, sed cur naualis in aere
Altera signata est, altera forma biceps, etc.
At bona posteritas puppim signauit in aere,
Hospitis aduentum testificata Dei.
Lactantius, libro I. Ianus Saturnum errantem suscepit, cuius rei argumenta sunt Nummi veteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus, in altera parte nauis. Plinius libro XXXIII. cap. III. Nota aeris ex altera parte fuit Ianus geminus, ex altera rostrum nauis. Plutarchus in Poplicola: Καὶ των νομιτμὰτων τοῖς παλαιοτάτοις βοῦν ἐπεχὰραττον, ἢ πρόβατον, ἢ σῦν. Hoc est, Et vetustissimi Nummi boue, vel oue, vel sue fuerunt signati. Idem in problematibus. διὰ