Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

301.

Figure
Type: drawing
POSTVMIA
   POSTVMIA Gens Patricia, Romae floruit post exactos Reges, in plures diuisa familias, quarum nobilissima fuit, quae in denariis reperitur ALBINORVM. Illud autem in hoc gente memoratu maxime dignum, quod ad interitum vsque Reip. nullus in ea plebeius fuerit, sed in Patriciorum ordine constanter permanserit. A. ALBINVS, qui in huius tabellae denariis S. F. describitur, vt opinor, is est, qui frater fuit, & legatus Sp. Posthumij, Sp. F. qui Consul anno DCXLIII. cum Q. Minucio Rufo, Numidiam Prouinciam obtinuit. Albinus, inquit Salustius in Iugurthino, Aulo Fratre in castris Pro-Praetore relicto Romam decessit. Et paulo post. Ea mora in spem adductus Aulus quem Pro-P. in castris relictum supra diximus &c. In altera autem primi denarij parte non est dubium, quin Albinus hic, vt maiorum suorum monumenta celebraret, pugnam illam expresserit, in qua

A. POSTVMIVS Dictator anno CCLVII. ad lacum Regillum cum Latinis dimicans, Sex. Tarquinium superbi Regis filium interfecit. Quamuis Liuius a Gabinis occisum fuisse Sextum dicat: alios scilicet secutus annales, & quidem diuersos ab iis quos nactus est Dionysius, & is, qui denarios cusit,
   2. Albinus. Ad eumdem autem A. Postumiũ pertinent ea quae in secundi denarij altera parte signata sunt, cui quidem contra Latinos ad lacum Regillum, vt dictum est, pugnanti, Castor cum Polluce fratre auxilio venisse dicitur, & post pugnam ad lacum Iuturnae, suum, equorumque sudorem abluisse,

in quo eis loco aedes constructa fuit. Dionysius, Valerius Maximus, & Plutarchus in Coriolano, Plinius de Viris Illustribus, & Liuius qui in his narrandis aliquantum ab aliis dissentit. Plinij verba, quod denarium maxime illustrant, eo libentius adscribam. Tarquinius, inquit, eiectus, ad Mamilium Tusculanum generum suum confugit, qui cum latio concitato Romanos 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer