Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

298.


Carmina Calliope libris heroïca mandat:
Clio gesta canens transactis tempora reddit:
Dulciloquis calamos Euterpe flatibus vrget:
Melpomene tragico proclamat maesta boatu:
Terpsichore affectus citharis mouet, imperat, auget:
Plectra gerens Erato saltat pede, carmine, vultu:
Signat cuncta manu, loquitur Polyhymnia gestu:
Vranie coeli motus scrutatur, & astra:
Comica lasciuo gaudet sermone Thalia:
Mentis Apollineae vis has mouet vndique Musas:
In medio residens complectitur omnia Phoebus.

    Qui supersunt denarij ij subijciendi mihi visi sunt, non quod ab enarratis aliud exhibeant, sed quod typorum varietas & elegantia mihi visa est non omittenda.
Figure
Type: drawing
PORCIA
    PORCIAE Gentis plebeiae M. Catonem, qui Censorius appellatus est, Tusculo municipio oriundum, autorem exstitisse, inter Scriptores

satis constat: de eo enim ita scribit Cicero. Vt ille Cato cum esset Tusculi natus, in Populi Romani ciuitatem susceptus est: itaque cum ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris. Exstat fragmentum vitae Catonis, quam scripsit AEmilius Probus, cuius initium est. Cato ortus municipio Tusculo, adolescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi haeredium a patre 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer