Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

293.

Figure
Type: drawing
POMPONIA
    POMPONIAM Gentem Equestrem fuisse ab vltima origine stirpis Romana ait Cornelius Nepos, in Attico. Equester autem ordo mediae inter plebem & Senatores dignitatis erat. A Pompone Numae Pompilij Regis filio duxisse originem, & Plutarchus scribit in Numa, & is qui monetam cusit L.
   1. POMPONIVS, indicare primo denario voluit. Plutarchi verba sunt haec: Οἱ δὲ πρὸς ταύτῃ τέσσαρας υἱους̀ ἀναγράφουσιν αὐτοῦ Πόμπονα, Πῖνον, Κάλπον, Μάμερκον ὧν ἐκάστον οἶκου διαδοχὴν, καὶ γένους ἐντίμου καταλιπεῖν. ἐ̃ιναι γὰρ, ἀπὸ τοῦ Πόμπωνος, τους̀ Πομπωνίους. ἀπὸ δὲ τοῦ Πίνου, τους̀ Πιναρίους. ἀπὸ δὲ Κάλπου, τους̀ Καλπουρνίους. ἀπὸ δὲ Μαμὲρκου, τους̀ Μαμερκίους. οἷς διὰ τοῦτο, καὶ ῥήγας γενέσθαι παρωνύμιον, ὅ περ ἐστὶ βασιλέας. Hoc est, Alii supra hunc quatuor alios habuisse filios edunt Pomponem Pinum, Calpum, & Mamercum, quorum vnumquemque prosapiam, & clarae successionem Gentis reliquisse: Pomponis enim esse Pomponios sobolem, Pini Pinarios, Calpi Calpurnios, Mamerci Mamercios, quibus etiam ex illo cognomen Regibus sit ortum &c. Cum autem Numa Rex, vt scribit Liuius, sacra, caeremonias, omnemque Deorum cultum Populum Romanum docuerit: Pontifices, Augures, Flamines, Salios, Vestales, aliosque Sacerdotes primus instituerit, non abs re L. Pomponius capram ad Iunonis αἰγοφάγου aram, cui immolabatur stantem, & Augurem dextra manu lituum tenentem, cui subscriptum est NVM. POMPIL. in altera denarii parte signauit. Sed L. is POMPONIVS
   2. MOLO
, qui, vt arbitror in secundo denario CN. F. describitur, quis fuerit, quia nulla de eo apud Sctiptores mentio reperitur, mihi diuinare non licet; nec enim L. Pomponium Bononiensem Atellanarum scriptorem designari existimo, cuius Cicero, Seneca, Macrobius, & alii meminerunt. C N. certe POMPONII filius credi potest eius esse, qui inter claros oratores numeratur 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer