Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

289.

sit SEXTVS , id nihili est cum eadem in hoc denario inscriptio legatur, quam tamen CNAEO tribuunt, sed id eo fit quia saepe suos titulos inscribebant cum alivrum imagines exprimerent vt vel ex primo Sanquiniae Gentis nummo perspicitur, cui cum inscriptus sit SANQVINIVS quidam III-VIR , inest tamen Augusti facies. Deinde quod obiiciunt Pium nunquam vocatum fuisse CN AEVM , in eundem errorem congruit quod facies ea quae ab his CNAEO patri tribuitur, eumdem titulum habeat.
Figure
Type: drawing
POMPEIA
   
   1.. OMnes Romanae antiquitatis studiosi effigiem, quae in primo huius
   2.. tabellae denario & secundo expressa est, Cn. Pompeij Magni vultum repraesentare arbitrantur cum ex denariorum titulis, & iis quae in altera denariorum parte signata sunt, SEXTO illa filio tribuenda videatur. Ac primum inscriptio ipsa prioris denarii, MAG. PIVS IMP. ITER. quin ad SEXTVM referenda sit, nullo modo dubitari potest. CN. enim pater IMP. semel tantum, PIVS vero a Scriptoribus nunquam est appellatus: at Sextus id cognominis non in omnibus modo, quos cusit nummis vsurpauit, sed ad illud symbolice indicandum Amphinomum & Anapiam Catanenses

fratres, quibus pietatem antiqui significabant, quales in KATANAIΩN aereo nummo notati sunt, in altera septimi denarij parte impressit. Καὶ οἱ ῥύακες ἐς τὴν Καταναίαν ἐγγυτάτω καταφέρονται καὶ τὰ περὶ τους̀ εὐσεβεῖς ἐκ τε θρὺλλιται τὸν Αμφίνομον, καὶ τὸν Αναπίαν, οἱ τους̀ γονέας ἐπὶ τῶν ὤμων ἀράμενοι διέσωσαν ἐπιφερομένου τοῦ κακοῦ, ὅταν τῷ Ποσειδῶν φαίνηται. Hoc est: Nam & riui in agrum Catanensium proxime deferuntur, quaeque de filiorum in parentes pietate fama disseminat Amphinomi & Anapiae, hic gesta sunt. Qui ingruente malo, quandoque Neptuno visum est, parentibus in humero sublatis, incolumes illos eduxerunt. Duplici autem iure id nominis obtinuisse
Ee ij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer