POMPEIA
POMPEIAE
Gentis plebeiae, tres, in antiquis qui supersunt denariis,
1.. familiae reperiuntur,
MAGNI
scilicet
RVFI, & FOSTLI
. Primus denarius ad Cn. Pompeij maritimam de Piratis victoriam pertinet, de qua ita scribit Cicero, pro Lege Manilia. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes Gentes ac nationes premebantur,
Cn. Pompeius extrema hyeme apparauit, ineunte vere suscepit, media Aestate confecit. Post biennium, inquit Velleius, A. Gabinius Trib. legem tulit, vt cum belli more non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtiuis expeditionibus Piratae terrerent, quasdam etiam Italiae vrbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur, essetque ei imperium Aequum in omnibus prouinciis cum Pro-Consulibus vsque ad quinquagesimum milliarium a mari: quo S. C. pene totius terrarum orbis imperium vni viro deferebatur &c. Dio, Τῆς δὲ Ιταλίας ἀντὶ ὑπὰτου ἐπὶ τρία ἔτη. προσέταξαν
αὐτῷ ὑποστρατήγους πεντεκαίδεκα, καὶ τας̀ ναῦς ἁπάσας, τὰτε χρήματα, καὶ τὰ στρατεύματα, ὅσα αν ἐθελήση, λαβεῖν ἐψηφίσαντο. Hoc est, Et in Italia vt in triennium esset Pro-Consule. Decreuerunt ei etiam Legatos quindecim, omnes item naues, & vt pecuniae quantum vellet, itemque quot vellet Legiones acciperet. Plutarchus quoque & Appianus Cn. Pompeium ProConsulari praeditum potestate, vt ex denariorum titulis apparet, bellum Piraticum cum quindecim Legatis intra XL. dies confecisse scribunt: ex quibus vnum fuisse Cn. Calpurnium Pisonem qui Cn. Pompeij Pro Q. in denariis descriptus est, supra in Calpurnia familia, ex Appiani Mithridatico
2.. docuimus. Secundus denarius ad Piraticum idem bellum spectat, in quo gerendo Pompeius maria omnia, insulas, oras maritimas, classes populi