Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

284.

ad Arabiae regulum Bacchium Iudaeum referretur, quem a Plautis Cn. Pompeij, vt opinor, in Asia Legato vel Pro-Quaestore superatum fuisse credibile est eo bello, in quo Aretas quoque Rex ab AEmilio Scauro,

Pompeij item Pro-Quaestore victus est. Bacchium autem Romanae familiae nomen non esse, vel vnius Horatii testimonio consirmare possumus ex illo versu.


Compositus melius cum Bitho, Bacchius &c.

    C. PLAVTII seu PLVT. cum permulti apud veteres occurrant, cuiusnam horum
   6.. sit sextus hic denarius, ignoro;
potest tamen is esse qui in aereis sequentis tabellae nummis C. PLOTIVS RVFVS nominatur.
Figure
Type: drawing
PLOTIA
    PLOTIAM Gentem eamdem fuisse cum Plautia siue Plutia; supra diximus. C. autem PLOTIVS RVFVS , qui Trium-Vir sub Augusto aereos nummos cusit, fortasse is est qui in superioris tabellae sexto denario C. PLVTIVS nominatur. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer