Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

278.

Λιβύην πρός τε Πινάριον Σκάρπον, καὶ πρὸς τὸ στράτευ μα τὸ μετ' αὐτοῦ ἐπὶ τῇ τῆς Αἰγὺπτου φυλακῆ ἐνταῦθα προσυνειλεγμένον. ἐπεὶ δὲ οὔτο προσδέξασθαι ἀυτὸν ἠθέλησε. καὶ προσέτι καὶ τους̀ προπεμφθέντας ὑπ' αὐτοῦ ἔσφαξε, τῶν τε στρατιωτῶν ὧν ἦρχεν ἀγανατήσαντας́ τὶνας ἐπὶ τούτῳ διέφθειρεν, οὕτω δὴ καὶ ἀυτος ἐς τὴν Αλεξάνδριαν μηδὲν ἐκομίσθη. Hoc est, Ceterum Antonius in Asiam quosdam misit ad Pinarium Scarpum, & exercitum quem is iam ante ibi conscriptum ad tuendam AEgyptum habebat: verum cum neque reciperetur ab eo, & missos quoque ad se is occidisset, nonnullosque milites id moleste ferentes necasset, infecta re, Antoniuw ipse quoque Alexandriam se contulit &c. Opinor autem argenteum hunc denarium in Africa signatum esse, ex qua prouincia

SCARPVS IMP. vt videtur, appellatus fuerit: ob eamque causam Iouem Ammonem, qui in Africa colebatur, in altera denarij parte impressum esse. De quo plures mentionem faciunt & Seruius in lib. 4. AEneid. his verbis. Liber cum Indos peteret, & per Libyam exercitum duceret, fatigatus siti, Iouis patris sui implorauit auxilium, & statim viso ariete fons secutus est: vnde factum est Ioui Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino. Quod ideo fingitur, quia satis eius sunt inuoluta responsa.
   5.. Quintus denarius & sextus ab eodem SCARPO Augusti temporibus
   6.. (vt ego suspicor Africae Praefecto) cusi sunt. Vt autem id suspicer, facit argenteus alius denarius, in cuius vna parte hoc idem Victoriae signum cum inscriptione IMP. CAES. DIVI F. PONTIF. in altera simulacrum Iouis Ammonis quod in Africa, vt diximus, colebatur, expressum est. Opinor autem manum in altera denariorum parte signatam ad SCARPI cognomen pertinere; quod id scilicet à Graeca voce KAΡΠOC qua cauum manus siue vola significatur, Pinaria Scarporum familia duxerit: multa enim a corporis partibus tracta cognomina in veteribus monumentis reperiuntur, vt CHILONES, siue CILONES, CAPITONES, FRONTONES, NASONES, & cetera huiusmodi, quae symbolis quibusdam in earum Gentium monumentis indicari solent. Itaque Furiam CRASSIPEDVM familiam ad declarandam cognominis sui originem, pedem in denariis impressisse, in gente Furia ostendimus. Neque vero alicui mirum videri debet quod à Graecis nominibus Καρπὸς & Χείλος Pinaria & Flaminia Romanae familiae cognomina acceperint; quando nomina quoque ipsa Gentium, a Graecis vocibus nonnulla, vt AEMILIAE & ACILIAE , aliarumque dicta fuisse constat. S. litteram quae detrahendi vim habet, Graecae voci Καρπὸς adiectam opinor, quod qui primus SCARPI cognomine vsus est, aliquam in ea manus parte, quae Καρπὸς dicitur, vel a natura vel a fortuna labem acceperit, cum contra qui mullum in ea incommodum passi fuerint, Εὐκαρποὶ dicti sunt. Vtriusque cognominis exempla in veteribus inscriptionibus reperiuntur, L. SILIVS CARPVS. M. FABIVS CARPVS. L. CORNELIVS CARPVS. & CARPVS AVG. LIB PALLANTIANVS.
IMP.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer