Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

274.


ad Augusti spectat victoriam de Armeniis: contra quos Caius ex Agrippa & Iulia Augusti nepos, missus fuerat. Τοῦ δὲ Γαḯου, inquit Dio, σταλέντος εἰς τὸν πρὸς Αρμενίους πὸλεμον &c. Haec autem Cai in Armeniam expeditio in argenteo quoque Augusti denario signata. est: in cuius quidem altera parte Augusti effigies: in altera Cai ipsius & Lucij fratris imagines cum clypeis & hastis impressae sunt, & inscriptione C. L. CAESARES AVGVSTI F. COSS.

DESIGNATI PRING. IVVENT. De Clypeis quidem & hastis aureis, quibus Caius, & Lucius ab Equestri ordine donati fuerunt, meminit Dio, his verbis. Τοῦ δὲ Λουκίου τοῦ τε Γαίου τὰ σώματα διά τε τῶν χιλιάρχων καὶ διὰ τῶν ἐφ' ἑκάστης πόλεως πρώτων ἐς τὴν Ρώμην ἐκομίσθη, καὶ αἱ πέλται, τάτε δόρατα, ἃ παρὰ τῶν ἱππιέων ἐς τους̀ ἐφήβους ἐσιόντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, ἐς τὸ βουλευτήριον ἀνετέθη. Hoc est, Corpora porro Cai & Lucij a Tribunis militum, ac singularum ciuitatum proceribus, Roman apportata sunt, parmaeque & hastae, quas aureas ab equiitibus cum virilem togam sumerunt, acceperant, in Curia suspensae.

Meminit & Tacitus & Zonaras qui Caium & Lucium προκρίτους τῆς νεὸτητος,
   3.. hoc est, PRINCIPES IVVENTVTIS appellatos fuisse scribit. Tertius denarius, quin ad Corinthum colonaim a Caesare Dictatore deductam, vt narrat Dio , & ab Augusto instauratam referendus sit, nullo modo dubitaripotest: nam in aereis quoque Corinthiorum nummis, Pegasi signo coloniam hanc notari


   6.. animaduertimus. In sexto denario signa de Parthis recepta expressa sunt, de quibus meminerunt plures, inter quos precipue Suetonius in Augusto, cuius verba haec sunt. Parthi quoque & Armeniam vendicanti facile cesserunt: & signa militaria, quae M. Crasso & M. Antonio ademerant, reposcentireddiderunt &c. Itaque in aureo Augusti nummo inscriptum est, SIGNIS PARTHICIS RECEPTIS, & in argenteo vno, CIVIB. ET SIGN. A PARTHIS RESTITVTIS, in altero, CIVIB, ET SIGN. MILIT. A PART. RECVPE. in vtroque autem argenteo impressus est fornix, cui currus superimpositus est triumphalis, cuiusmodi in argenteo alio nummo trium fere denariorum ponderis expressus est, cum titulo IMP. CAES. IMP. IX. TR. POT. IV. S. P. Q. R. SIGNIS RECEPTIS. Dequo quidemfornice, obrecuperata signa Parthica, in Augusti honorem

a Senatu Populoque Romano erecto, meminit Dio, his verbis. Κᾂν τοὺτῳ ὁ φραάτης φοβηθεὶς μὴ καὶ ἐπιστρατέυσῃ οἱ ὃτι μηδέπω τῶν συγκειμὲνων ἐπεποιήκει τι. τὰ τε σημεῖα αὐτῶν, καὶ τους̀ αἰχμαλωτους̀ πλὴν ὀλὶγων, οἱ ὑπ' αἰσχύνης σφας ἔφθειραν, ἢ καὶ κατὰ χὼραν λαθόντες ἔμειναν ἀπὲπεμψε καὶ αὐτους̀ ἐκεῖνος, ὡς καὶ πολέμῳ τινὶ τὸν Πάρθον νενικηκὼς ἔλαβε καὶ γὰρ ἐφρόνει μέγα λέγων ὅτι τὰ πρότερόν ποτε ἐν ταῖς μάχαις ἀπολωμενα, ακονητὶ ἐκεκόμιστο, ἀμέλει καὶ θυσίας ἐπ' αὐτοῖς, καὶ νεὼν Αρεως Τιμώροῦ ἐν τῷ Καπιτωλίῳ κατὰ τὸ τοῦ Διὸς τοῦ Φερετρίου ζήλωμα πρὸς τὴν τῶν σημείων ἀνάθεσιν, καὶ ψηφισθῆναι ἐκέλευσεν, καὶ ἐποίησε, καὶ προσέτι καὶ ἐπὶ κέλητος ἐς τὴν πὸλιν, καὶ ἀψίδι προπαιοφόρῳ ἐτιμήθη. Hoc est, interim Phraates quia nihil dum eorum, quae pactus ferat, perfecisset, veritus ne bello ab Augusto impeteretur, signa ei militaria, & captiuos omnes, paucis demptis, quise ipsos pudore moti interemerant, auit in Parthia occulte remanserant, misit: eaque Augustus quasi bello aliquo Parthum vicisset, accepit; tum hanc rem 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer