Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

37.

nonstructural

38.
EXCELLENTI VIRO,
D. CAROLO PATINO, MED. PARIS.
Antiquitatum Scrutatori Eximio.


IN Morinis etiam PATINVM numen adorat
Ingenium quisquis Pallada sanus amat:
Iamque stupet natura duos, Natumque Patremque,
Et dubium, primam cui ferat illa facem.
Phaenices ambo, ac famae melioris amantes,
Et rarum ingenij par grauitate sui.
Hoc vnum inuentis GVIDONIS, CAROLVS addit.
Vt veterum excutiat scrinia sacra Ducum:
Et sese in mediae mittat penetralia Vestae,
Mireturque illic Coelipotentis opus.
Ad quae Rex illi vestigia regia signat,
Et vult Atlante hoc munia tanta geri.
Plus auro, plus aere nites, plus vellere Phryxi,
CAROLE, dum magni rem facis ipse Iouis.


   REINERVS NEVHVSIVS, I.C.
Alcmariae, CIƆIƆCLXII. Kal. Iul. nonstructural

39.
AD CAROLVM PATINVM, D. M. P.
Illustrem Aesculapij Musarumque Politiorum alumnum.


PATINE , gentis lucidum sidus tuae,
Semonis heres digne litterarij,
Cui Doctiorum cunctus assurgit chorus,
Applaudo chartis publicare quas paras:
Lectoribusque tam coaevis gratulor,
Quam postfuturis, tale visuris Opus:
In quo obsoleta magna tot Quiritium



Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer