Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

270.

DCLXVIII. DCLXIX. & DCLXXI . quique a Pompeio Lilybaei anno
   3.. DCLXXI . in Magistratu occisus est. Tertius aereus nummus tribuitur a

quibusdam C. Papirio Carboni, qui frater fuit Cn. Carbonis ter Consulis, quique a Velleio Praetorius appellatur his verbis. Ne quid vnquam malis publicis deesset, in qua ciuitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus; optimusque sibi videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus Praetor Domitium, Scaeuolam etiam Pontificem Max. & diuini humanique iuris autorem celeberrimum, & C. Carbonem Praetorium Consulis fratrem, & Antistium AEdilicium, velut fauentes Sullae partibus in Curia Hostilia trucidauit. Eadem de C. Carbone

narrantur a Cicerone & Appiano Alexandrino, in bellis Ciuilibus. Potest etiam nummus huiusmodi ad C. Carbonem spectare, qui Praetor fuit, & Consul anno DCXXXIII . cum P. Manilio: quique a L. Crasso cantharidas sumpsit, ne damnaretur. Sed cum a Nicaeensibus Corsicae populis, vt ex inscriptione NIKAIEΩN apparet, cusus is nummus sit; magis placeret si ad C. Carbonem eum referretur, qui Praetor anno DLXXXV . Sardiniam prouinciam obtinuit. Notum autem est Praetorem, qui Sardiniam regeret, eumdem & Corsicae simul praefuisse. Itaque C. Cicereius Praetor qui anno DLXXX . Sardiniam prouinciam sortitus fuerat, non tantum Sardos, sed

etiam Corsos rebellantes domuit, & sequenti anno Pro-Praetore ex Corsica
   4.. in monte Albano triumphauit. Sed cum quartus nummus Nicomedensium mentionem faciat, Nicomedia autem Bithyniae sit vrbs, vt & Nicaea, vix vllus superest huic coniecturae locus. Aperte enim hi duo nummi ad Bithyniae Praefectum

pertinent. In hoc nummo lapsus est ille qui Illustrium imagines aeri insculpsit & eius

interpres. Scilicet cum obliteratum titulum nacti essent pro NIKOMHΔEΩN, ΔIOMHΔEOΣ legerunt, vnde factum est vt fictum caput alter inter veras imagines reposuerit, alter doctam quidem sed inutilem interpretationem attulerit.
   6.. De
Q. PAPIRIO CARBONE nihil memini me legisse vel audiuisse. TVRDVM Papiriorum cognomen fuisse constat, quemnam ex iis sextus nummus indicet, dubium est.
Figure
Type: drawing
PEDANIA
   

PEDANIAE Gentis, cuius cognomen est COSTA , mentionem facit Liuius & alij. Cornelius Tacitus meminit Paediani eius qui cognomi-
natus


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer