Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

35.


Alta sepultas nocte Romulidum domos,
Ignota pridem nomina,
Longis latebris publicam in lucem eruit.
O cura mentis perspicax!
Quae FVLVIVS non vidit, audaci rate
Qui primus haec vada impulit,
Profunda scrutans altius vidit, nouum
Sacri Medentium chori
Lumen PATINVS , cui recessus vltimae
Omnes vetustatis patent.
Agnosce, Roma, Gallicae hoc gentis iubar,
Agnosce. monstrat en Tibi
Tuos Quirites Gallus, atriis tuis
Nouas refertque imagines.
Ergo perenni vindicem hunc plausu ferant
Septena montium iuga;
Tybris liquorem quaque diffundit vagum,
Nomen PATINI personet
At tu per orbem Fama quem recentibus
Secunda nunc pennis vebit,
Nouis, PATINE, perge quo genius vocat
Coeptis ad aeternum decus:
Dum vota feruent omnium, & (quod maximum)
Dum testis aspirat Parens.


   P. PETITVS Med. Paris. nonstructural

36.
DE CAROLO PATIN ,
Immortalis libri de Familiis Romanis Editore.


ODE.
MOrtua quod dudum iam viuis Roma figuris
Spirat, & aeternum viuet in aere decus,
PATINI labor est: Medica num polleat arte
Quaeritis? ecce Homines suscitat atque Deos.


   P. DV QVESNOY I. C. Aduoc. Paris. 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer