Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

260.

Figure
Type: drawing
NORBANA.
    NORBANA Gens, cuius cognomen habemus (nomen enim interiit vt ex Car. Sigonio intelligitur de Nominibus Romanorum) inter plebeias numerata fuit, ex qua C. Norbanus Tribunis plebis exstitit anno DCXLVIII. cuius rogatione Q. Seruilio Caepioni Pro-Cos. imperium abrogatum est. C. autem NORBANVM qui huius tabellae denarios cusit, quantum ex iis, quae in altera parte denariorum expressa sunt, coniicere licet, opinor eum esse, qui Augusti in X. Consulatu collega fuit anno DCCXXIX. Pacis enim iustitiae & abundantiae symbola sunt, caduceus, spica, & fascis, quae Augusti temporibus maxime conueniunt. Primus aureus nummus ad huius patrem C.

NORBANVM pertinere potest, quem Siciliae Praetorem fuisse scribit Cicero,

& Antonij postea Legatum Dio & Appianus. In Fastis autem Consul cum App. Claudio Pulchro anno DCCXV. describitur: in quibus eiusdem quoque Pro-Consule ex Hispania triumphus notatus est anno DCCXIX. Potest autem Aureus hic nummus ad huius etiam Patrem C. NORBANVM prioris NORBANI auum referri, qui Consul fuit cum L. Scipione Asiatico anno DCLXX. De Africae imagine & sella Praetorum in Gente Cestia dictum est. Vltimus nummus etiam aureus ad ludos Megalenses videtur spectare, quos in bonorem Magnae Matris Deum celebrabant, vt nomen etiam indicat. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer