Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

258.

Figure
Type: drawing
NERIA.
   

NERIAE Gentis facit mentionem Horatius illo versu,
Scribe decem a Nerio, &c.
In quem versum ita scribit Porphyrio. Nerium Catienum (ita enim est in vetustissimo libro) iuris studiosum fuisse, & ab Horatio, vt auarum tangi. NERII autem huius, qui in argenteo denario Quaestor Vrbanus L. Lentulo,

C. Marcello Coss. descriptus est, meminit, vt opinor, Cicero his verbis. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus, & eodem die a quodam M. Tullio de vi. Censebatur autem Neria gens, vt ex hoc loco colligitur, in Tribu Pupinia, quae inter rusticas numerabatur, ab agro Pupinio, vt scribit Festus, nuncupata.
Figure
Type: drawing
NONIA.
    NONIAM Gentem plebeiam fuisse satis ex scriptoribus constat. Ex ea enim ortus est Nonius Balbus Tr. pl. qui edicto, quod Sosius in

Antonij gratiam contra C. Caesarem fecerat, intercessit, vt scribit Dio. SEX. autem NONIVS SVFENAS , qui vt ex nummi inscriptione apparet, Praetor ludos Votiuos publicos fecit, fortasse is est, cuius meminit Catullus illo versu ad Varrum,
Sufenas iste, Vare, quem probe nosti.
Ita enim legendum est, non vt in vulgatis libris, Sufenus. Nonis Quinctilibus,

inquit Cicero, Sufenas & Cato absoluti sunt. Qui erat annus Vrbis DCXCIX. Valerius etiam Maximus Sufenatis cuiusdam facit mentionem, ad quem pertinere hunc denarium, suspicari quispiam possit: ad cuius quidem intelligentiam, de ludis Votiuis video aliquid mihi dicendum esse. Ac primum, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer