Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

257.

Curtius dictus fuit, mentio fit L. NAEVII L. F. SPVRINI PRAETORIS INTER CIVIS ET PEREGRINOS. Ad rem propius accedit, & fortaßis
Margin note:

Grut.

eadem est, ea quae refertur in inscriptionibus antiquis
NAVIVS L. F. SVRDINVS
   4.. INTER CIVIS ET PEREGRINOS. C. NAEVII CAPELLAE
qui in quarto denario III. Vir monetae cudendoe circum incadem describitur, nulla, quod sciam, exstat mentio.
Figure
Type: drawing
NASIDIA.
    NASIDIAE Gentis, incertum patriciae ne an plebeiae, scriptores multi meminerunt. Quae autem ad primi nummi alteram partem, in qua Sex. Pompeij imago, cum Neptuni nomine, cuius se filium iactabat, expressa

est, pertinere videbantur, quia in Pompeij ipsiis denariis abunde scripta sunt, licebit inde vnicuique petere. Q. vero NASIDIVM ; opinor L. Nasidij

filium fuisse, cuius facit mentionem Cicero, quique a Cn. Pompeio patre cum classe nauium sexdecim, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus fuit, vt scribit Caesar, atque in eius rei memoriam nummum a NASIDIO filio signatum esse. Nisi forte quia ipse quoque Q. NASIDIVS , Sex.

Pompeij classi aliquando praefuit, ad eum honorem declarandum, huiusmodi denarium cudi curauit, quod magis placet. Verba Dionis quae huc spectant, sunt haec; Αγρίππας δὲ τότε μὲν τὴν τε Λευκάδα, καὶ τὰ ἐν ἀυτῇ σκάφῃ αἰφνιδίως ἐπιπλεύσας ἔλαβε, καὶ Πάτρας εἷλε Κυίντο Νασίδιον ναυμαχίᾳ νικήσας. Hoc est, Eo tempore Agrippa Leucadem repente aduectus, insulam & naues, quae in ea

erant, cepit: ac Patras deinde, victo nauali pugna Q. NASIDIO. Male autem in vulgatis libris Ασίδιος scriptum est pro Νασίδιος. Meminit huius Nasidij Appianus, his v erbis. Κάσσιος δὲ ὁ Παρμήσιος, καὶ Ν Α Σ Ι Δ Ι Ο Σ, καὶ Σατουρνῖνος, καὶ Θέρμος, καὶ Αντίστιος, ὅσοι τε ἄλλοι τῶν ἀξολόγων, Πομπηίῳ παρῆσαν. Hoc est, Cassius autem Parmensis, & Nasidius & Saturninus, & Thermus & Antistius, quique ex optimatibus Pompeio aderant. NASIDIV autem pro NASIDIVS antiquos scribere solitos fuisse, in ALBINI nummo indicauimus.
Aa ij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer