Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

256.

Figure
Type: drawing
NAEVIA.
    NAEVIAM Gentem plebeiam fuisse, vel ex hoc intelligere possumus,

quod ex ea existiterunt Nauius ille Tribunus plebis qui IIII. Id. Decembr. primus cum Collega Tribunatum iniit, post eam plebis secessionem, quae his creandis Magistratibus occasionem dedit anno CCLX. & M. Naeuius Tribunus pl. qui

P. Scipioni diem de repetundis dixit, vt scribit Valerius Max. quo die librum rationum in conspectu populi scidit, Hac die, inquit, Carthaginem vici: bonum factum: in Capitolium eamus & Diis supplicemus. Eius Gentis in nummis Familiae

reperiuntur BALBORVM, SVRDINORVM & CAPELLARVM. Pollio Noeuius apud Plinium memoratur, sed nullus huius Familiae in nummis occurrit. L.

Naeuij Balbi facit mentionem Liuius, cum inquit, Dimissis Legatis, disceptatum inter Pisanos Lunensesque Legatos: Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus affirmantibus eum, de quo agatur a Trium-Viris agrum sibi assignatum esse; Senatus qui de finibus cognoscerent, statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, T. Sempronium Muscam, L. Naeuium Balbum, C. Apuleium Saturninum. Potest autem L. is Balbus pater esse C. NAEVII huius, qui argenteum denarium cusit. L. NAEVII SVRDINI , qui sub Augusto nummos aereos signauit, nulla quod sciam exstat mentio apud Scriptores. In veteri autem inscriptione, quae proximis annis in Foro Romano reperta, in Capitolium translata fuit, in cuius altera parte equestris statua Curtij eius expressa est, à quo lacus 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer