Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

33.

Quem praeter omnes, de tenero prope
Miramur vngui, scribere & inclytas
Stirpes, & ingentem superbae
Luxum, & opes, populumque Romae.

Testis secunda quae superas aui
Se fert in auras pagina, fortium
Inscripta tot claros labores
Romulidum, propriasque veris

Impressa signis effigies, quibus
Redire viuae sanguinem imagini
Spirare credas bellicosos
Mille Duces Latij potentis.

Quibus, vetusto Rex & ab Ilio
Claram Parentum discat originem, &
Regnare magnorum docentes
Calleat historias Quiritum.


   CAROLVS DV PERIER. nonstructural

34.
AD VIRVM CLARISSIMVM
CAROLVM PATINVM, DOCT. MED. PARIS.
DE FVLVII VRSINI EDITIONE,
quem nouis Operibus instaurauit & locupletauit.


ODE.
QVo non sagacis promptus ingenij vigor,
Peruadit & laeta indoles,
Nutrita faustis rite sub Penatibus,
Dulci Camaenarum in sinu?
Magni Parentis en sequens vestigia
Magno PATINVS pectore,


é iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer