Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

251.

esset, monetam cum Honoris signo & Virtutis, ad illustrandra Gentilis sui monumenta signauit. Vitruuij verba sunt haec. C. Mucium, qui magna scientia consisus aedes Honoris ac Virtutis Marianae cellae columnarumque & epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit, &c. Cum autem Cordi cognomine aliqui ex Mucia Gente vsi sint, fieri potest, vt quae a Vitruuio de C. MVCIO scripta sunt, ea ad Cordum hunc qui in denario notatus est, aliquo modo pertineant. De aede Honoris & Virtutis scripsimus in Fufia Gente, cuius cognomen est KALENVS .
Figure
Type: drawing
MVNATIA
    MVNATIAE Gentis, PLANCORVM tantum Familia in antiquis denariis reperitur, cum Rusi etiam à Cicerone in lib. v. in Verrem

& Val. Max. aliique a scriptoribus nominentur. L. autem MVNATIVS

PLANCVS qui huius tabellae nummos signauit, is est, ad quem Ciceronis epistolae scriptae sunt: in quibus Imperator & Consul designatus appellatur:

qui quidem titulus à Plinio quoque ei tributus est. Fuit autem Consul designatus cum D. Bruto in annum DCCXI. Vas in altera nummi parte opinor adiectum esse, quod VII-Vir Epulonum Plancus fuerit: quamuis ad C. quoque Caesarem, qui Pontifex Maximus fuit, referri vrceolus possit. Cum autem in eodem nummo Vrbis Praefectus PLANCVS describatur, potest ea inscriptio pertinere ad id, quod narrat Dio, Caesarem scilicet Consulem & Dictatorem vtrumque tertium, ad Hispaniense bellum profecturum, Lepido Collegae Vrbem cum octo praefectis commisisse: ex quibus
   2.. vnum fuisse Plancum credendum est. Ad secundi denarij intelligentiam

faciunt Velleij verba, ex quibus Antonii partes secutum fuisse Plancum intelligimus. Plancus, inquit, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostendens auxilii, quam opem ferens Antonio. Haec apud eumdem. In hunc apparatum belli plancus non iudicio recta legendi neque amore R. P. aut Coes. (quippe haec semper impugnabat) sed morbo proditor quum fuisset humillimus assentator Reginae, & inter seruos cliens, quam Antonij librarius, quum obscaenissimarum rerum & autor & minister, quum in omnia & omnibus venalis, cum ceruleatus & caputque redimitus arundine, caudam trahens genibus innixus Glaucum saltasset: in conuiuio refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam Victoris pro sua virtute interpretabatur,
Margin note:

Lib. 3. bel. ciuil.

dictians id probatum a Caesare, cui ille ignouerat
. Appianus etiam
Z iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer