Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

248.

inscriptione, quam nos Bisenti Etruriae oppido descripsimus, intelligere possumus.
VIRTVTI VISENT.
SACR.
M. MINATI. M. L. SAB. GALLI
II. VIR. I. D. QVINQ.
MATERNVS FRATRIS
SVI H. C. ET OB DEDICA
TIONEM HONORARIAM
VICANIS FLVIVM POPV
LO CRVSTVLVM ET
MVLSVM DEDIT.


   Ex hac autem inscriptione illud quoque colligere possumus, Carolum

Sigonium recte Sabatinam tribum ex Liuij verbis in Etruriae agro collocasse. M. MINATII huius, qui Cn. Pompeij, vt ego arbitror, in Hispania Pro-Quaestore fuit, nullam apud veteres scriptores reperio mentionem; eius autem libertus fortasse fuit M. Minatius is, qui in veteri inscriptione notatus est. In qua FLVIVM pro FLVVIVM antiquissima scribendi ratione, quae in aliis quoque antiquitatis monumentis reperitur, incisum esse animaduertimus.
Figure
Type: drawing
MINEIA.
    MINEIA Gens nusquam apud veteres Scriptores apparet. Quapropter quaenam sit illa Mineia Marci filia ignoratur. Certe inusitatum est mulierum nomina Nomismatis inscribi. Illud autem quod altera facie cernitur, an monumentum sit familiare, quod ob ingens aliquod & egregium facinus ex S.C. Sibi Posuerit incertum est. Aliorum fortasse faelicior coniectura fuerit, ego vero nihil aliud suspicari possum. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer