Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

243.

oratione pro Bithynis coniicere possumus, cuius haec apud Agellium super-sunt verba. Vel pro hospitio Regis Nicomedis, vel pro horum necessitate hoc munus, Memmi, refugere non potui, &c. Rediit deinde in gratiam cum Caesare Memmius, & ab eo licet in Gallia abesset, in petitione Consulatus adiutus est. Hic, vt est apud Suetonium, Caesari obiecit etiam ad cyathum & vinum Nicomedi Regi stetisse cum reliquis exoletis, & Caesarem asperrimis orationibus lacerauit. Sed lege Pompeia de ambitu accusatus, & frustra defendente Cicerone condemnatus, in Graeciam exulatum abiit, Patrisque Achaiae oppido, adoptato prius Lysonis Patrensis filio, quem haeredem quoque instituit, diem obiit. Cum Lysone, inquit Cicero in ep. ad Serg. Sulpicium, Patrensi est mihi quidem hospitium vetus. Paulo post, explorata vero eius incolumitate, omnia a te studia summa cura peto, quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo: in his adolescentem filium eius, quem C. Memmius Gemellus cliens meus, cum in calamitate exilij sui Patrensis Ciuis factus esset Patrensium legibus adoptauit, vt eius ipsius hereditatis ius causamque tueare; Ex his autem Ciceronis verbis intelligimus C. hunc MEMMIVM qui tabellae priores duos denarios signauit, cum Lysonis Patrensis filius esset, adoptatum a C. Memio, ex adoptionis iure C. Memmium appellatum fuisse. De ludis Cerealibus a Memmio AEdile primum factis, videndus Gregorius Giraldus, in libro de

Diis Gentium, & Politianus in miscellaneis: qui cum multa ad huius denarij intellgentiam scitu digna collegerit, in eo tamen errasse videtur, quod Memmium AEdilem eundem putauit cum C. Memmio Praetore. Ego vero C. Memmium qui Cerealia primus fecit, C. Memmio qui Imperator appellatus est; antiquiorem arbitror; sed Memmium Trium-Virum qui Gentis monumenta celebrare voluit, vtriusque simul titulos in iisdem denariis signasse: in quorum primi altera parte Quirini simulacrum siue Romuli, in altera Cereris signum, qualeab antiquis fingebatur, matronali habitu, cum spicarum & papauerum manipulo & draconibus expressit; quibus adiecit etiam colum, cum qua effingi Ceres consueuit, vt docet Porphyrius Philosophus ex Orphei autoritate in eo, quem antrum Nympharum inscripsit libello, Ούτω καὶ παρὰ τῷ Ορφεῖ, inquit, κόρη, ἥπερ ἐστὶ παντὸς τοῦ σπειρομένου ἔφορος, ἱστουργοῦσα παραδίδοται, τῶν παλαιῶν καὶ τὸν οὐρανὸν πέπλον εἰρηκότων. Hoc est, Ita & ab Orphaeo Proserpina, quae seminibus praeest, lanam faciens inducitur, veteribus caelum ipsum appellantibus peplum, &c. Hunc quoque denarium à Traiano Imp. Optimo Principe posterioribus temporibus restitutum fuisse ex alterius huic similis Inscriptione IMP. CAES. TRAIAN. AVG. GER. DAC. P.P. REST . intelligimus. Reliqui denarij ad L.

Memmium quem diximus Oratorem fuisse, & C. Memmij patrem possunt
   4.. pertinere. Ad quarti denarij intelligentiam Cornelij Taciti locus facere videtur, de Nerone Principe loquens; Tandem, inquit, statutum Circensium ludorum die qui Cereri celebratur exequi destinata. Et paulo post, vtque Circensium Cerialium ludicrum pluribus equitum cursibus celebraretur, &c. Sed cum GEMELLVS apud Ciceronem C. Memmij cognomen sit, in quinto vero & sexto denario
Y iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer