Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

242.

Figure
Type: drawing
MEMMIA
   

MEMMIA Gens ( a Mnestbaeo comite Aeneae dicta, inquit Virgilius, genus a quo nomine Memmi.) vt ex veteribus Scriptoribus, & ex primo huius tabellae denario colligere possumus, inter plebeias numerata fuit: ex ea enim exstitit MEMMIVS
   1.. Aedilis plebeius, qui ludos Cereris, Cerialia dictos, quibus equorum cursus

in Circo exhibebantur, primus fecit: itaque Dio memoriae prodidit, ante deuictum Brutum euenisse, vt aediles plebeij gladiatorum certamina pro equorum cursibus exhibuerint. C. autem MEMMIVS qui primum & secundum tabellae denarios signauit, quia in eis C. F. describitur, opinor
   2.. eum designari, qui Consul suffectus fuit ex Kal. Iul. anno DCCXIX. filius C. MEMMII L. F. quem ex denariorum Inscriptione Imperatorem appellatum fuisse intelligimus. Sed primum quis fuerit C. hic MEMMIVS L. F. quaerendum est. deinde ex qua Prouincia Imperator sit appellatus. Liuius

facit mentionem C. Memmij cuiusdam, qui C. Popilio Laenate, P. aelio Ligure Coss. Praetor iterum Siciliam Prouiniciam obtinuit, cum quadriennio ante Praetor primum, Sardiniam obtinuisset. Huius, vt creditur, filij fuerunt

C. & L. Memmij inter nobiles Oratores a Scriptoribus numerati, quorum Cicero meminit, cum inquit; Tum etiam C. & L. Memmij fuerunt, Oratores mediocres, accusatores acres, atque acerbi: itaque in iudicium capitis multos vocauerunt, pro reis non saepe dixerunt. Horum alterius, Lucij scilicet filius fuit C. MEMMIVS Trium - Viri pater: vir bonis artibus eruditus, vt inquit Cicero, & orator argutus: ad quem Lucretius opus suum misit de natura rerum. Hic Praetor cum L. Domitio factus, Bithyniam Prouinciam obtinuit, ex qua, vt arbitror, Imperator fuit appellatus; quamuis ex ea reuersus, fuerit à Caesare repetundarum accusatus, vt ex 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer