Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

30.

quantumvis placida dignitas, quominus Romae seruientis erga suos Principes blanditias in lucem emittas. Quaequidem quam citissime prodeant, idcirco gestio vt aduersus malignos inuidiae conatus non tantum viridi Consulum triumphantium lauro, Fuluiive Vrsini exemplo, sed & praestantiore Imperatorum apparatu, & Illustrissimi Briennae Comitis autoritate muniaris. Verum de Tuis quos omnes expectant Libris nihil addam, ne Tibi molestus hortator videar, & me quis praeposterae curiositatis incuset. Quin & de his silebo. Quid enim aut ea verbis ampliora facere aggrediar quae sunt amplissima? aut posteritati quid Tibi sit debitura denunciem? Venturis ille saeculis satis commendabitur qui excellit in suo. Vale. nonstructural

31.
AD ROMAM ,
DE FVLVIO VRSINO ET CAROLO PATINO,
eximiis Numismatum Editoribus & Interpretibus.


VRSINO meritas e quercu necte coronas,
Restituit Ciues hic tibi, Roma, tuos.
Debuerat plures seruare ac reddere, verum
Nomina lethaeo gurgite mersa latent
Sollerti ignotos detexit mente PATINVS,
Ad superos Medica quos reuocauit ope.
Quin etiam VRSINVM multa iam nocte sepultum,
In clarum eduxit asseruitque diem.
Multa quidem VRSINO debes, sed plura PATINO,
VRSINVM
& Ciues reddidit iste tibi.


   FRANCISCVS OGERIVS. nonstructural

32.
AD CAROLVM PATINVM, D.M.P.
in eius Librum de Familiis Romanis.


ODE.
O Patre docto, Paeonij & senis
Leni arte pridem tollere tristium
Acerba morborum perito,
Nil minor o soboles, PATINE.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer