Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

241.

Figure
Type: drawing
MARIA
    MARIAM Gentem plebeiam fuisse vel ex eo constat, quod C. Marius C. F. qui nullo est vsus cognomine, & M. Marius Gratidianus, Tribuni plebis cum essent, alter de suffragiis, alter de re nummaria leges tulerunt. C. MARIVS C. F. CAPITO, qui in huius tabellae denariis descriptus est, Pro-Trium-Viro vt videtur sub Augusto fuit: & in duobus primis denariis vel aliquam earum quas Augustus deduxit, Coloniam impressit, vel Eporaediam a C. Mario Consule, cuius ipse pronepos esse

potuit, deductam indicare voluit. De ea meminit Plinius, & Velleius, cum inquit, Post tres & viginti annos in Vagiennis Eporaedia Mario sexies, Valerioque Flacco Coss. Qui fuit annus Vrbis conditae DCLIII . Inscriptio TRO-III-VIR ita enim est in omnibus Numismatibus, in quatuor huius tabellae denariis notata, litteris male interpunctis, deprauata a quibusdam fuit, qui C. hunc MARIVM C. F. Pro-Quaestore Trium-Virum interpretati sunt. Nos autem PRO-III-VIR significari arbitramur eum, qui mortuo aut absente Trium-Viro, eius officio functus sit. Sic Pro-Quaestore, & Pro Praetore appellatos scimus eos, qui mortuo vel decedente Quaestore Praetore-ve, eorum locum in Prouincia obtinuerunt. Ex duobus autem prioribus denariis coniicere licet Pro-Trium-Virum fuisse coloniae deducendae.
Y ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer