240.
MARCIA
Q. MARCII LIBONIS
qui huius tabellae nummos & vltimum prioris, Trium-Vir cum C. Fabio & L. Rubrio, siue L. Roscio (horum enim alterum notae L. R. sine dubio designant) percussit, nullam apud scriptores reperio mentionem. Neque vero in iis praeter pileatos Castores, & victoriae monumentum quadrigis a Q. Marcio reportatae de Circensi, vt videtur, ludicro, memoratu dignum aliud impressum est.
LIBO
autem, non tantum Marciae, sed Iuliae quoque familiae, aliarumque cognomen fuit.