Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

239.

capita, Ostiae quoque Coloniae, quam anno CXXVII . Ancus deduxit

monumentum expressit. In ora Tiberis, inquit Liuius, Ostia Vrbs condita; & Strabo, Πόλεις δ' ἐπὶ θαλάττῃ μέν εἰσι τῶν Λατίνων τάτε ὤστια, πόλις ἀλίμενος διὰ τὴν πρόσχωσιν, ἢν Τὶβερις παρασκευὰζει, πληρούμενος ἐκ πολλῶν ποταμῶν. παρακινδὺνως μὲν οὖν ὁρίζονται μετέωρα ἐν τῷ σὰλῳ τὰ ναυκλήρια. τὸ μέν τοι λυσιτελὲς νικᾶ: & paulo post, κτίσμα δ' ἔστι τὰ ὤστια Αγκοῦ Μαρκίου. Hoc est, exstant autem maritimae Latinorum vrbes, Ostia importuosa quidem propter limum, quem Tiberis multis refertus amnibus aggregat. Non paruo igitur discrimine agitata salo stant in anchorio nauigia: attamen vincit vtilitas. Paulo post: Ostiam quae tale oppidum est, Ancus Marcius condidit, &c. Victoria columnae imposita, vel ad eundem Ancum pertinet, vel ad alium Gentis Marciae, qui praeclaram aliquam de victis populi Romani hostibus victoriam
   3.. reportauit. Tertio quoque & quarto denario Marcij alicuius de ludicris
   4.. Circensibus equo singulari & bigis partas victorias designari arbitror, quas C. Censorinus Trium-Vir sub Augusto, vt progenitoris sui monumenta illustraret, in his nummis signauit. Fuit autem (quantum ex antiquis Inscriptionibus, quae Romae extra portam Flumentanam repertae sunt, intelligere possum) C. Marcius, L. Censorini eius, de quo supra dictum est, filius, & Consul cum C. Asinio Gallo anno DCCXLV .
C. MARCIVS L. F. L. N.
CENSORINVS ET C. ASI
NIVS C.F. GALLVS COS.
EX S. C.
FIN. POMER. TERMIN.
C. MARCIVS L.F.L.N.
CENSORINVS
C. ASINIVS C. F. GALLVS
COS.
EX S.C. TERMIN.


   Eumdem Augurem fuisse constat, cum ex quinti & sexti nummi titulo, tum ex hac veteri Inscriptione, quae Aquini exstat.
C. MARCIO L. F.
CENSORINO COS.
AVGVRI PATRONO D. D.


Y

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer