Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

238.


ad quem pertineat Marciorum, ad Ancum ne Regem, an ad alium eius Gentis. CONGIARIVM populo ab Anco datum, de quo meminit Plinius, cum inquit, Ancus Marcius Rex salis modia sex millia congiario dedit populis &c. ACROSTIRIVM nauis, quod ad L. CENSORINVM, qui classi in bello nauali contra Carthaginienses praefuit, referendum est, de quo ita

scribit Appianus, Στρατηγους̀ τε τους̀ ὑπάτους αὐτίκα ἐξέπεμπον, ἐπὶ μὲν τοῦ πεζ Μαρ́κον Μανίλιον, ἐπὶ δὲ τοῦ στόλου Λεύκιον Μαρ̀κιον Κενσωρῖνον, οἷς ἐν ἀποῤῥήτῳ λέλεκτο μὴ ἀνασχεῖν τοῦ πολέμου, πρὶν Καλχηδόνα κατασκάψαι. Hoc est, Continuo ad id bellum administrandum Consules missi sunt M. Manilius cum exercitu, L. Censorinus cum classe: quibus secreto mandatum est, ne prius a bello desinerent, quam diruta Carthagine. Fuit is annus Vrbis quo M. Manilius & L. Censorinus Consulatum gesserunt DCIV. & belli Punici tertij primus.
Figure
Type: drawing
MARCIA
    MARCIAM Gentem a duobus Romanorum Regibus Numa & Anco originem traxisse, omnes fere Scriptores tradunt: Numam enim Marcium, qui Pontifex Maximus primus fuit, & sub Tullo Hostilio Vrbis Praefectus, ex Pompilia Numae Regis silia Ancum Marcium Regem
   1.. procreasse ferunt, a quo deinceps omnes Marcij genus duxerunt. Hoc
   2.. autem vt indicaret is, qui huius tabellae nummos cusit, in duobus primis
   3.. aereis tertio argenteo, & septimo item aereo Numae & Anci Regum imagines
   4.. impressit. Sed in duobus primis & septimo praeter Regum ipsorum
capita,


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer