Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

28.

alacrius in Historia conquiesceres. Ita laboris hilaritatisque vicissitudine factum est, ne aut opera voluptate: aut voluptas vtilitate careret. Atque hoc est, vt meum gustum aperiam, hoc est quod Te mihi fecit Amicum. Nec enim Te mihiadiunxit calliditas haec pensitandi Numismatis, aut iudicandae picturae, aût gemmarum, concharum, omnisque elegantioris supellectilis dispositissimus ille delectus. In aliis haec magna sint. Tibi non beatum illud otiosorum negotium, sed in Ciuium nostrorum discriminibus occupata vita proposita est. Praeclarum tamen ornamentum & eximia disciplinae grauioris accessio. Quanto nobilius quod haec omnia Tibi seruiunt, Tu vni medendi operae seruias. Illa huic amaenitatem quamdam, haec illis dignitatem vicissim conciliat. Qui vtrumque complexus est, nonne ille mihi cum admiratione quadam est amplectendus? Te vero, Amice, etiam laetus amplector, non enim tantum mihi cogitandum arbitror qualem Amicum habeam, fed etiam quamdiu sim habiturus. Rarum est prosperae valetudinis & ingenij consortium, fereque praematurae mortis omen est praecox Sapientia. Tibi sana mens non tantum in sano, sed robusto & decenti corpore data est. Vale ergo Amice, Tibi, Ciuibus tuis, posteris etiam diu viue. Hanc tibi mutuam operam reddet Ars illa quam Tu ita diligenter colis: Tevero quam commendasti Historiam, ea Te immortali hominum memoriae commendabit. Ecce iam officium praestant litterae, superuiuis gloriae tuae, legis scripta de Te carmina, & posteritati tuae interes. Horum omnium perillustre specimen LOMENIVS ille Briennae Comes edidit, Vir in paterna gloria iisque honoribus quibus domestica virtus Orbe toto inclaruit, propria commendatione longe clarior. Omnia verbo complectar, maximum inter alia momentum esse videtur ad Tui nominis aeternitatem, huic Viro placuisse. Hoc vnum si mihi hanc scriptionem animo designanti venisset in mentem, caeteris laudibus supersedissem. Me tamen delectat, & quod verae sint, & quod eas subinuitus audias quasi ab Amico nimiae sint, cum Te parce laudare ne inimico quidem liceat. nonstructural

29.
IACOBVS BOIONIVS M. P.
CAROLO PATINO, DOCTORI MEDICO PARIS. S.P.D.


   TAndem famosum Romae veteris splendorem noscemus, VIR CLARISSIME, cuius tam accurate expressa vestigia designas, vt iisdem non modo superba ciuitatis Orbis terrarum gubernacula moderantis Monumenta, sed & summa tua erga litterarum studiosos merita ad immortalitatem consecrari videantur. Quod si ab immensis laboribus quibus Tibi necesse fuit, vt haec tanta exequereris incumbere, Te nunc ad nonnulla vitae tranquillioris otia conuerteres. Quis Te excipiendis eorum quos erudiisses gratibus satis occupatum non putaret? sed non quiesces. Nec te remorari poterit vllius otij
é ij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer