Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

231.

mihi quidem incertum quo spectent: sed cum eadem haec in M. quoque CORDII RVFI denario, & aliorum nonnullis signata sint, credi potest in Caesaris gratiam, ad indicandam Iuliae gentis originem, impressa à Triumviris monetalibus fuisse.
Figure
Type: drawing
LVRIA
   

LVRIAE Gentis Cornelius Tacitus meminit & Dio; qui M. hunc
   1.. LVRIVM , qui Triumvir sub Augusto primum nummum aëreum cusit, Sardiniae Praefectum fuisse scribit. Kαὶ ἐπὶ Σαρδὼ, inquit, πλεύσας συνὲβαλε

Mἀρκῳ Λουρίῳ τῷ ἄρχοντι αὐτῆς. Velleius eundem vt arbitror significauit, cum in pugna nauali ad Actium, dextrum cornu nauium Iulianarum M. Lario commissum fuisse tradit, laeuum Arruntio, Agrippae omne classici certaminis arbitrium (pro M. Lario, M. Lurio reponendum opinor) M. LVRIVS TRIARIVS , & M. LVRIVS TREPTVS nominantur in antiqua basi marmorea, in qua descripta sunt nomina eorum, qui aere conlato statuam Vespasiano Imp. dedicauerunt, L. Annio Basso, C. Caecina Paeto, Coss. In inscriptione etiam basis statuae a collegio Fabrum Tignariorum Caracallae Imp. dedicatae LVRIVS quidam MARTIALIS numeratur inter eos, qui pecuniam ad ponendam
   2.. eam statuam contulerunt. P. LVRIVS qui in sequentibus duobus nummis
   3.. signatus est quo pertineat, ignoro.
Figure
Type: drawing
LVTATIA
    LVTATIAE Gentis plebeiae vnus tantum exstat denarius, qui in hac tabella notatus est. Ad duos autem Lutatios fratres eum pertinere 
X
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer