Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

230.

Figure
Type: drawing
LVCRETIA
    LVCRETIA Gens in Familias diuisa fuit patricias & plebeias. TRIONES autem quorum denarij in hac tabella expressi sunt, licet ex Scriptoribus non constet, plebeios tamen fuisse opinor. CN. LVCRETIVS
   1.. TRIO
qui in primo tabellae denario descriptus est, pater fortasse fuit L. LVCRETII TRIONIS , qui secundum & quartum denarium cusit: nam tertius ab Imp. Traiano multis post annis restitutus est: Opinor autem L. Lucretium, notis his, quas in altera secundi denarij parte signauit,

cognominis sui originem indicare voluisse: de eo enim Varro de ligna Latina ita scribit. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia, atque ad aliquem vsum culturae tempus designandum conuenire aduertebantur. E queis signa sunt, quod has septem stellas Graeci, vt Homerus vocat ἅμαξαν, & propinquum eius signum βοώτην: nostri eas septem stellas; boues & triones, & prope eas axem. Triones enim & boues appellantur à bubulcis etiam nunc, maxime cum arant terram: e queis vt dicti valentes glebarij, qui facile proscindunt glebas; sic omnes, qui terram arabant, a terra teriones; vnde Triones vt dicerentur a detritu. Paulo post: Possunt triones dici septem; quod ita sitae

stellae terna trigona faciant. Vulgus, inquit Agellius, Grammaticorum Septentrionem a solo numero stellarum dictum putant. Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum, sicuti in eo quod Quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus, sit atius nihil. Sed ego quidem cum Laelio, & M. Varrone sentio, qui Triones rustico vocabulo boues appellatos scribunt, quasi quosdam teriones: hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. Itaque hoc sidus quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri, antiqui Graecorum ἅμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis Septentriones appellarunt, id est a septem stellis, ex quibus quasi iuncti triones figurantur, &c. TRIO apud

Dionem, & Tacitum, cognomen est Fulcinij Consulis anno DCCLXXXIII.
   4.. Neptuni imago in quarto denario expressa, & Cupido Delsino insidens,
mihi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer