Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

229.

ius restitutum fuerat, &c. Libertatis imago in hoc denario impressa est, quod Rostra essent libertati sacra. ἔν τε τῇ ἀγορᾷ τῇ Ρωμαίᾳ, καὶ πρὸς τῷ βήματι τῷ ἐλευθερίῳ. Hoc est, In foro Romano apud Rostra libertati sacra,
   2.. &c. Secundus tabellae denarius ad eundem pertinet M. LOLLIVM PALIKANVM , quem AEdilem Curulem fuisse, ex Curuli sella & spicis in
   3.. altera denarij parte expressis, facile intelligimus. Tertius nummus hunc forte M. LOLLIVM indicat, qui sub Augusto Galatiam in Prouinciam redactam Pro-Praetore primus administrauit. Ad hunc fortasse scribit Horatius hac epistola quae sie incipit.
Troiani belli scriptorem maxime LOLLI , &c.

   4.. De C. Lollio II Viro qui in quarto designatur & litteris P. S. tum de L.
   5.. LOLLIO quem quintus & sextus nummus exhibet, quaerendum. Certo quintus
   6.. Praeturam indicat, vt hoc indicio appareat non vsquequaque plebeios Lollios fuisse. Dianae autem caput & ceruus stans quid sibi velint in hac Familia ignoro.
Figure
Type: drawing
LVCILIA
    LVCILIAE Gentis plebeiae, Familiae plures variis distinctae cognominibus apud Scriptores reperiuntur. Balbi nominantur a Cicer. in Bruto: Bassi in l. XII. ad Att. Longi & Capitones a Tacito, Blaesi l. XVII. RVFORVM autem

nulla, quod sciam, mentio exstat: nisi sorte M. LVCILIVS RVFVS , qui in hoc denario descriptus est, is fuit, quem Plurarchus in Pompeio scribit cum Tribunus plebis esset, de Pompeio Dictatore creando, multum repugnante Catone ad populum tulisse. Idem autem Plutarchus, in Bruto & Antonio, mentionem facit alterius Lucilij, qui adeo Brutum amauit, vt bello Philippensi pro Bruto se hostibus intersiciendum obiicerit. Notae illae A. PV. quae sunt in altera parte huius denarij notatae, significant ARGENTO PABLICO. Lucilij Bassi per Vespasiano Imp. meminit vetus inscriptio Aquileiae asseruata, cuius hic fragmentum reposuimus.


IMP. CAESAR VESPASIANVS AVC. &c.
VETERANIS QVI MILITAVERVNT IN CLASSE
RAVENATE SVB SEX. LVCILIO BASSO, &c.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer