Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

228.

Figure
Type: drawing
LOLLIA
    LOLLIAM Gentem plebeiam fuisse constat: ex ea enim ortus est M. LOLLIVS PALIKANVS Tr. pl. quem hominem seditiosum appellat

Valerius Maximus. Ad hunc spectant argentei denarij qui sunt in hac tabella notati; in quorum primi altera parte Rostra Populi Romani, in

altera LIBERTATIS caput expressum est. De Rostris ita scribit Liuius. Naues Antiatium passim in naualia Romae subductae, partimque incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque

id templum appellatum. Ante Curiam, inquit Varro, Hostiliam Rostra, cuius id vocabulum ex hostibus capta fixa sunt Rostra. Cicero pro lege Manilia. Et his temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum ascendere, cum vobis maiores vestri exuuiis nauticis & classium spoliis ornatum reliquissent. Quia vero in Rostris habebantur conciones a Tribunis plebis, vt scribit idem Cicero in Pisonem; & Tribunicia potestas a Sulla Tribunis adempta, Palikano autore, populo fuerat a Pompeio restituta, ob eam causam Palikanus qui fuit Tr. pl. anno DCLXXXI. Rostra in hoc denario signauit. Eius rei meminit Asconius in Diuinatione his verbis: Primus Sicinius Tribunus plebis, nec multo post Quinctius, & postremo PALIKANVS perfecerunt, vt Tribuniciam potestatem populo darent Consules Cn. Pompeius Magnus, & M. Licinius Crassus. Et in

Commentario. Pompeius autem Pro-Cos.de Hispania Sertorio victo nuper venerat, & statim habuerat concionem de restituenda Tribunicia potestate

Palikano Tribuno Pl.Hoc Consulatu, inquit Velleius, Pompeius Tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine corpore reliquerat. Hinc

Dio de Pompeio dixit, ἐπειδὴ γαρ̀ ἥτε τῶν δημὰρχων δυναστεία ἐς τὸ ἀρχαῖον ἐπανεληλύθει. Hoc est, Postea enim quam Tribunis plebis suum antiquum 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer