Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

227.

Figure
Type: drawing
LIVINEIA
    HVIVS tabellae nummi pertinent ad L. LIVINEIVM REGVLVM eius Reguli, vt nos existimamus, filium, qui in superioris tabellae denariis descriptus est. Eum autem, cum Trium-Vir fuisset cudendae monetae

cum Sisenna & Pulchro sub Augusto, ab eodem postea Senatu motum fuisse, scribit Dio, Καὶ Λιουινήιος τέ τις Ρηγοῦλος, inquit, ἀγανακτήσας ὅτι τοῦτεὕιεος, καὶ ἄλλων πολλῶν ὧν κρείσσων ἐ̃ιναι ἠξίου δειειλεγμένον ἀπαλὴλιπτο, τήντε ἐσθήτα ἐν αὐτῷ τῷ βολευτηρίῳ κατεῤῥήξατο. καὶ τὸ σῶμα γυμνώσας, τας̀ τε στρατείας κατηριθμήσατο, καὶ τας̀ οὐλὰς προσεπέδειξε σφίσιν. Hoc est, Et Liuineius quidem Regulus deletum se ex albo patrum aegret ferens cum filius ipsius, & multi alij, quibus se praestantiorem esse iudicabat, in eo legerentur, in ipsa curia, veste lacerata corpus denudauit; enumeratisque militiis suis, cicatrices ostentauit. In

vulgatis autem scripturis pro Λιουινήιος mendose legitur Λικίνιος. Cornelius Tacitus Liuineium Regulum Pisoni, qui necis Germanici accusabatur,

adfuisse scribit, & alibi gladiatorum spectaculum sub Nerone edidisse tradit. Sub idem, inquit, tempus leui contentione atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo, quod Liuineius Regulus, quem motum Senatu retuli, edebat. Et paulo post, Liuineius & qui alij seditionem conciuerant, exilio mulctatisunt, &c. Liuidineius pro Liuineius, male apud Tacitum librarij errore scriptum est. Regulo allusisse videtur ille qui sceptrum retro caput primi denarij signauit vt Regis nomen effingeret. 
V iij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer