Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

226.

Figure
Type: drawing
LIVINEIA
    LIVINEIAE Gentis vna tantum REGVLORVM Familia, quae in huius tabellae denariis descripta est, apud scriptores reperitur. Nam L.

Liuineius Trypho, qui nominatur a Cicerone libertus fuit L. REGVLI huius, quem in denariis habemus. Opinor autem in eis LIVINEIOS patrem & filium eodem assectos praenomine, & cognomine designari. L. REGVLI

patris exstat mentio apud Hirtium. Deinde, inquit, eodem die Adrumeto egressus, Liuineio Regulo ibi cum Legione relicto, Vticam ire contendit, &c.

Cicero quoque facit eiusdem Reguli mentionem: quem AEdilem Curulem fuisse, ex iis quae in altera parte primi, secundi, & sexti denarij expressa sunt, intelligere possumus. Eiusdem Praeturam ex tertij & quarti denarij inscriptione, & Curuli sellae, quae in quinto quoque denario addita est, cognoscimus: ea enim Praetores vti solitos fuisse, ex veterum scriptorum auctoritate supra demonstrauimus. Eundem autem Regulum Vrbis etiam Praefectum aliquando fuisse, ex tertij denarij inscriptione apparet. Qui quidem omnes denarij, qui Liuineiae Familiae nomen prae se ferunt, quin à L. REGVLO filio, cum imagine patris signati fuerint, dubitandum non est. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer