Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

225.

CANIDIO CRASSO M. Antonij Legato tribuit, viro apud eum gratioso & praepotenti ἀνδρὶ παρὰ Αντωνίῳ δυναμένῳ μέγιστον, inquit Plutarchus; hunc Antonius in hac altercatione, quae libellis famosis & habitis hinc inde orationibus Caesarem inter

& Antonium contigit, propter Octauiam & Cleopatram, cum ad arma rem spectare videret, ad mare iussit descendere cum sexdecim legionibus. Hanc expeditionem fortassis indicat prora; quamquam enim terrestrem exercitum postmodum duxit, tamen non abhorret huic commissam fuisse partem naualium copiarum in hac voluptuaria velificatione, quam in Samum cum Cleopatra obiit Antonius. quod autem per Cleopatram, quam officiis omnibus demeruerat in AEgypto, plurimum posset, huius regni signum Crocodilus in altera nummi parte impressum est. Certe rudis haec Crocodili figura mirifice AEgyptum sapit & eius hieroglyphica.
Figure
Type: drawing
LIVIA
    LIVIAE Gentis plebeiae, vnius tantum SALINATORVM familiae, in aereo nummo, cuius exemplum in hac tabella expressimus, mentio reperitur. Sed L. is SALINATOR , quis fuerit, quove tempore vixerit, non dum apud scriptores inuenire potui. Atqui nec alicuius ex ea familia, qui Lucij praenomine

vsus fuerit, in antiquorum monumentis memoria exstat. Liuiuss facit mentionem eius Liuij, qui ob commentum in Censura salis vectigal, Salinatoris cognomen inuenit. 
V ij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer