Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

224.

quod effodiebat circum arbores e radicibus, quae nascerentur e solo, quos Stolones appellabant. Eiusdem gentis C.Licinius Tr. Pl. cum esset post Reges exactos annis CCCLXV. primus populum ad leges accipiundas in septem iugera forensia e comitiis eduxit. Equestris statua quae in secundo denario signata est, ad Augusti victoriam aliquam, ob quam ei statua huiusmodi
   4.. decreta fuerit, sine dubio pertinet. Quartus tabellae denarius spectare videtur ad C. LICINIVM MACRVM qui fuit Licinij Calui Poetae pater. Eum Plutarchus in Cicerone scribit, cum de pecuniis repetundis apud Ciceronem accusatus esset, & Iudices sententias ferrent, fretum sua potentia & studio amicorum domum abiisse, & caput statim totondisse, sumptaque veste pura tanquam victorem in Forum reuertisse, sed cum Crassus in vestibulo occurrens, cum omnibus sententiis damnatum esse dixisset, reuersum accubuisse, atque ita decessisse. Plutarchi verba sunt haec. Λέγεται δὲ καὶ Λικίνιος Μάκερ, ανὴρ καὶ καθ' αὐτὸν ἰσχύων ἐν τῇ πόλει μέγα, καὶ Κρὰσσῳ χρὼμενος βοηθῷ, κρινόμενος κλοπῆς ὑπ' αὐτοῦ τῇ δυνάμει καὶ σπουδῇ πεποιθὼς, ἔτι τὴν Ψῆφον τῶν κριτῶν διαφὲροντων, ἀπαλλαγεὶς οἴκαδε, κείρασθαί τε τὴν κεφαλὴν κατὰ τάχος, καὶ καθαρὸν ἱμάτιον ὡς νενικηκὼς λαβὼν, αὖθης εἰς ἀγορὰν προσιέναι. Τοῦ δὲ Κρὰσσου περὶ τὴν αὔλειον ἀποαντήσαντος αὐτῷ καὶ φράσαντος, ὅτι πάσαις ἑάλωκε ταῖς ψῆφοις, ἀναστρέψας καὶ κατακλιθεὶς ἀποθανεῖν. Valerius autem Maximus rem hanc, paulo aliter narrat: in

quo hunc ipsum C. Licinium Macrum virum Praetorium, Calui etiam patrem appellat. Cicero ep. 11. l. 1. ad Att. quam Praetor scripsit anno DCLXXXVIII. Nos, inquit, incredibili ac singulari populi voluntate de C. Macro transegimus: cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus, quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus. De Ve - Iouis simulacro, quod in altera parte huius denarij
   5.. notatum est, diximus supra in Familia Caesia. Quintus, sextus & septimus.


   6.. denarius non est dubium quin a P. LICINIO CRASSO IVNIANO
   7.. signati in Africa sint, cum esset in ea Scipionis Legatus Pro-Praetore. Cicero facit de eo mentionem, cum inquit, Crassum Iunianum hominem mihi deditum per me deterruit, &c. videtur autem Crassus hic, cum ex Iunia Familia natus esset, a P. Licinio adoptatus, ex vsitata illa adoptionum formula, Crassus Iunianus appellatus esse. Ita T. Pomponius Atticus in Q. Caecilij auunculi sui Familiam adoptionis iure insertus, Quintus Caecilius

Pomponianus Atticus dictus est; & Vinicius apud Hirtium M. Caelium in ep. IV. ad Ciceronem, a Caelio quodam adoptatus, Caelius Vinicianus appellatus fuit: sic enim plane habent optimae notae exemplaria, vt de mendo suspicari aliquo modo non liceat. Quo magis minor quid impulerit doctissimum virum Paulum Manutium, vt apud Ciceronem in ea, quam supra adduximus epistola, Licinianum reposuerit pro Iunianum. Eundem hunc esse arbitratus cum eo, qui ab Hirtio & M. Caelio nominatur Caelius Vinicianus, siue vt ipse restituit, Licinianus. Quasi vero, aut Viniciae Familiae mentio apud Scriptores non exstaret, aut Vinicianus cognomen a communi adoptionis
   8.. formula abhorreret. Octauo nummo incertum est quisnam indicetur. Certe cum commune sit cognomen CRASSVS , verisimilior mihi videtur coniectura, quae hunc 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer