Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

223.

fuisse intelligimus. Possumus etiam ex iis, quae in altera parte secundi & tertij denarij impressa sunt, coniicere, vnum ex duodecim Saliis eum fuisse, vel maiorum suorum aliquem; propterea quod Saliorum sunt ancylia, de

quibus dixit Lucanus,
Et Salius laeto portans ancylia collo.

   Nisiad Augustum & eius ludos saeculares ancylia huiusmodi referre malimus, quia Patricij erant Salij, STOLO vero plebeius. Cicero pro domo sua, &

Lucanus.
--- sic illa profecto
Sacrificio cecidere Numae, quae lecta iuuentus
Patricia ceruice mouet, &c.

   Quod autem apicem Salij ferre soliti essent, satis constat ex his Sex. Pompeij verbis. Salias, inquit, virgines Cincius ait esse conductitias, quæ ad Salios adhibeantur cum apicibus paludatae;, quas AElius Stilo scripsit sacrificium facere in Regia cum Pontifice Paludatas cum apicibus in modum Saliorum. Sex. idem Pompeius de ancylibus ita scribit. Numa Pompilio regnante e coelo cecidisse sertur ancyle, id est scutum breue, quod ideo sic est appellatum, quia ex vtroque latere erat recisum: Vt summum infimum eius latius medio pateret: vnaque edita vox, omnium potentissimam fore ciuitatem, quamdiu id in ea mansisset. Itaque facta sunt eiusdem generis plura, quibus id misceretur, ne internosci coeleste posset. Probatum opus est maxime Mamurij Veturij, qui praemij loco petiit, vt suum nomen inter

carmina Salij canerent, &c. Cum Festi verbis de ancylium forma conuenit Plutarchi locus. Αὐτας δὲ τας πέλτας, inquit, ἀγκὺλια καλοῦσι διὰ τὸ σχῆμα, κύκλος γὰρ οὐκ ἐστὶν, οὐδὲ ἀποδίδωσιν ὡς πέλτῃ τὴν περιφέρειαν, ἀλλ' ἐκτὸμην ἔχει γραμμῆς ἑλικρειδοῦς, ἧς αἱ κεραῖαι καμπὰς ἔχουσαι, καὶ συνεπιστρέφουσαι τῇ πυκνὸτητι πρὸς ἀλλήλας, ἀγκὺλον τὸ σχήμα ποιούσιν. ἢ διὰ τὸν ἀγκῶνα, περὶ ὃν περιφέρονται. Tαῦτα γὰρ ὁ Iόβας εἴρηκε γλιχόμενος ἐξελληνίσαι. δύναιτο δ' ἂν ἀπὸ τῆς ἀνέκαθεν φο͂ρας πρῶτον ἐπὼνυμον γεγονέναι, καὶ τῆς ἀκέσεως τῶν νοσοῦντων, καὶ τῆς τῶν αὐχμῶν λύσεως, ἔτι δὲ τῆς τῶν δεινῶν ανασχέτεως. Hoc est, Eas peltas ancylia ex figura vocant, neque enim circulus est. Neque peltae orbem, sed habent incisuram lineae tortuosae, cuius reflexi saaepius apices, recurrentesque in se mutuo ἀγκύλην, id est, curuam figuram reddunt, aut à cubito, quem ἀγκῶνα Graeci vocant, quo gestant ancylia. Haec Iuba assectans a Graecis hoc nomen deriuatum, praedicat. Potest etiam ἀπὸ τῆς ἀνέκαθεν φορᾶς, quod superne demissum fuisset nomen esse inditum; vel ab aegrorum medela, quam ἄκεσιν Graeci, vel ab siccitatis liberatione, quos ἀυχμοὺς nominant; vel à malorum depulsione quae ἀνὰσχεσις dicitur, &c. In numismate aereo Antonini Pij Imp. ancylia duo, cuiusmodi in his denariis, impressa sunt, quibus adiectus est titulus, ANCILIA : vt nihil dubij relinquatur, quin à Latina voce id nomen deductum sit, non autem a Graeca,

vt Iuba volebat. Licinia Stolonum familia cognomen vnde duxerit, docet Varro, his verbis. Nam Stolonis illa lex, quae vetat plus quingenta iugera habere ciuem Romanum, & qui propter diligentiam culturae Stolonum consirmauit cognomen, quod nullus in eius fundo reperiri poterat stolo, 
V
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer