Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

222.

miratus est, ne nihil optimo ciui, simplicissimo duci periisset, praereptus immature, & fructu amplissimae principis amicitiae, & consummatione euectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. Apollinis caput, & desultorius eques in altera primi sestertij nummi parte notatus, Apollinares ludos ab aliquo ex Licinia Gente, cum Praetor esset, in Circo factos, sine dubio designant; in altera etiam secundi & tertij denarij parte insigne aliquod eiusdem Gentis factum expressum est, quod mihi diuinare non licet. De fidei vero simulacro quod albo panno velatum, aliter atque

in his denariis, effingeretur, vel ex illo Horatij versu constat.
& albo rara Fides colit
Velata panno.

   4.. Quinam ille sit Nerua qui quarto & quinto denario celebratur ignoro: certe coniurationis
   5.. in C. Iulium Caesarem participem fuisse satis declarat D. Bruti nomen, vna cum fidei simulacro & symbolo, hoc est manibus iunctis. Nerua qui in quinto scribitur,
   6.. quoniam caret praenomine, quo pertineat dubium est. P. vero
NERVAM neminem apud veteres reperio . A. LICINIVS NERVA SILIANVS qui Trium-Vir
   7. sub Augusto septimum huius tabellae nummum aereum cusit, is est quem supra diximus a P. Silio adoptatum, Consulem fuisse anno DCCLIX .
Figure
Type: drawing
LICINIA
   
   1.. PLICINIVM STOLONEM qui in vltimo prioris, & tribus primis
   2.. huiusce tabellae nummis descriptus est, ex ipsis nummorum titulis
   3.. Augusti temporibus vixisse, & sub eodem cudendae monetae Trium-Virum
fuisse,
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer