26.
nare videntur: Ac praecipue
NVMISMATA.
In quibus, praeter id quod mirum in modum iuuarent publicam Conuersationem, vt verbis vtar Imperatorum: Domi etiam, militiaeque Gestorum profanorum, sacrorum, cuicui modi haec essent, ratio pareret: conflaturae tempus, ac vnâ Principis, vel rerum potiuntis Vrbis, Consulis, alteriusve Magistratûs gloriose triumphantis Nota quaedam, aut Imago designaretur. Vnde sane arcessenda est apprime Gentis illius Terrarum dominae, fides historiae: non autem ex vulgi fabulis atque commentationibus. Vt ita plurimum quidem debeamus studiosis Romanae Antiquitatis (quae magnam partem fert literaturae politioris) ac praesertim
FVLVIO VRSINO
Romano, qui ex veteribus Nummis
FAMILIAS ROMANAS,
Auorum aetate collegit publicauitque: Sed multo magis nunc Tibi,
PATINE ERVDITISSIME,
qui longe quam ante, meliorem illum splendidioremque, Panno purpuram velut assuendo, feliciter nobis exhibeas, conquisitissimis aureorum, argenteorum, aereorum
NVMISMATVM
(quae quasi pro gemmis habentur a Curiosis, & elegantioribus ingeniis) accessionibus: Quorum cuique subjecta est ἐξήγηοις plane conueniens, & tanquam ex Tripode profecta. Et hoc vnum scilicet optandum erat Guidoni nostro, Parenti tuo charissimo egregio illi Medico; sed & omnium Musarum Amico, καὶ ἀνδρὶ ἐν ἱστορίᾳ βιβλιακωτάτῳ, sicut de Varrone narrat Plutarchus: Vt tu Monetae Iunonis in Templo quasi prognatus, Symbolum istud conferres suae gloriae. O eximiam & vere nobilem indolem tuam! quae tibi iam merito conciliat eam gratiam, vt omnibus qui bonas artes nouerunt, praecharus sis; maximeque Magnatibus non obesae naris: Ac sic
Te quoque Principibus permistum agnoscis Achiuis.
Quam laudem certe singularem, & Tibi cum paucis, iisque magnam partem Medicis, communem: Occone, Lazio, Fabro, Pisone, Sauotio & aliis; nouis vsque nouisque extendas meritis, oro atque obtestor,
PATINE AMANTISSIME, MENTELIVMQVE
tuo addictum honori perpetuò fore, velim intelligas. Vale. Parisiis XI. Kalend. Sext. M. DC. LXII.
nonstructural
27.
DIONYSIVS DODARTVS,
CAROLO PATINO COLLEGAE SVO S. P. D.
ET Tibi de Tuo libro, & mihi de Te gratulor. Magna laus est dum ad senectutem perueneris vnam Artem didicisse, Quanta! etiam iuuentute florentem duas omnium difficillimas ita tenere, vt docere possis. Historiam quasi ioco subcisiuis horis amplexus es, hanc ludentisimilis, diligenter tamen & accurate tractasti; Ecce ea maturos iam fructus adfert. Medicinae perpetuam & seriam operam dedisti: cerno iam animo quantos prouentus acceperis. Nec miror, effecit Historiae iucunditas, vt asperitatem artis laboriosissimae subires libentius, fecit Medicinae studium vt