Praeturam debebat, editurus. Sed cum sentiret multos eorum, qui sub Caesare stipendia fecerant, ab eoque erant agris & vrbibus donati, insidias sibi statuere, & sensim Romam intrare, venire eo non est ausus. spectauit autem populus eos magnificentissime, absente ipso, apparatos. Nam & bestias cum coëmisset plurimas, nullam earum relinqui, aut vendi, sed abuti omnibus ad spectacula iussit: & ipse Neapolim profectus cum plerisque histrionibus locutus est: & de Canutio quodam, qui theatrali arte nobilis erat, ad amicos scripsit, vt persuaderent ipsi, vt operam ludis
Margin note:
Lib. 10. Philipp.
suis nauaret. Non enim conueniebat quemquam Graecum cogere. Ciceronem quoque per litteras orauit, vt omnino spectaculis istis interesset, &c. Itaque Cicero de his ludis ita scripsit. Qui ne Apollinares quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae. quanquam
qui vnquam aut ludi, aut dies laetiores fuerunt, quam tum? &c. Et alibi, Quid? Apollinaribus ludis plausus vel testimonia potius & iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur? O beatos illos, qui cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen, & in medullis populi Romani ac visceribus haerebant. Nisi forte Accio tum plaudi & sexagesimo tum anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit, vt in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribuerit absenti, vt desiderium liberatoris sui perpetuo plausu & clamore lenierit. Et alibi, Cur ludi Apollinares increduli M. Bruti honore celebrati?
Ad hos igitur Apollinares ludos indicandos, quos in Praetura Brutus praesens
3. vouerat, absens fecerat, in primo tabellae denario laurus & cithara, quae
4.. Apollini tributa sunt in tertio & quarto tripos eidem Deo sacer signatus est. Instrumenta quoque quibus ad rem diuinam faciendam vtebantur, simpulum seu capedo, securis & culter adiecta in eo sunt, vel quod Praetores Vrbani peractis ludis, Apollini duas hostias maiores, vt supra ex Liuio docuimus, mactare soliti erant, vel quod Brutus aliquo sacerdotio praeditus fuerit, ad quod notandum albogalerus etiam in quarto denario
Margin note:
Lib. 2. Philipp.
impressus est. De
C. FLAVIO
Bruti Legato Pro-Quaestore dictum est in Gente Flauia. De L. autem SESTIO item Pro-Quaestore, dicetur in Sestia. Eos autem fortasse designat Cicero, cum inquit, cur Prouinciae Bruto & Cassio datae? Cur Quaestores additi? Cur Legatorum numerus auctus. Quatuor posteriores denarij pertinentad D. IVNIVM BRVTVM Caesaris & ipsum percussorem, M. Bruti propinquum, qui ab A. Postumio adoptatus,
A. POSTVMIVS
BRVTI F. ALBINVS
dictus est, de hoc ita scribit Plutarchus. Τὸν θ' ἕτερον Βροῦτιν, ἐπίκλησιν Αλβῖνον, ἄλλως μὲν οὐκ ὄντα ῥέκτην, οὐδὲ θαῤῥαλέον, ἐῤῥωμὲνον δὲ πλήθει μονομάχων, οὑς ἐπὶ θέᾳ Ρωμαίων ἔτρεφεν, καὶ παρὰ Καίσαρι πιστευóμενον, ἐδόκει προσάγεσθαι. Hoc est, Visum deinde Brutum Albinum etiam adiungere, virum neque strenuum sane neque audacem, sed gladiatorum manu, quos ad exhibendos Romanis ludos alebat, munitum, & cuifidem Caesar haberet. Eundem in Antonio & in Caesare appellat Δέκιμον Βροῦτον ἐπίκλησιν Αλβῖνον. Εν δὲ τούτω, inquit, Δέκιμος Βροῦτος ἐπίκλησιν Αλβῖνος, πιστεευόμενος μὲν ὑπὸ Καίσαρος ὣς τε καὶ δούτερον ὑπ' αὐτοῦ κληρονόμοι γεγράφθαι. τοῖς δὲ περὶ Βροῦτον τὸν ἕτερον καὶ