Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

214.

Figure
Type: drawing
IVNIA
   

AD primi denarij Inscriptionem mirifice faciunt ea, quae in Cicerone de Quinto Caepione Bruto Pro - Cos. scripta leguntur. Ex illo enim Senatus consulto, quod in Ciceronis sententiam factum est, & ex hoc denario intelligimus, M. Brutum a Q. Seruilio Caepione auunculo

adoptatum, ex vsitata adoptionis formula Q. CAEPIONEM BRVTVM appellatum fuisse, quod Plutarchus quoque testatur. Ciceronis autem verba sunt haec. Quae cum ita sint, quod C. Pansa Consul verba fecit de litteris, quae a Q. Caepione Bruto Pro - Cos. allatae & in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo. Cum Q. Caepionis Bruti Pro - Cos. opera, consilio, industria, virtute, difficillimo Reip. tempore, Prouincia Macedonia, Illyricum, & cuncta Graecia, & Legiones, exercitus, equitatus, in Consulum, Senatus, populique Romani potestate sint: id Q. Caepionem Brutum Pro-Cos. bene & e Rep. & pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque Reip. bene gerendae fecisse: eamque rem Senatui populoque Romano gratam esse & fore: vtique Q. Caepio Brutus Pro-Cos. Prouinciam Macedoniam, Illyricum, cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat, incolumemque conseruet; eique exercitui, quem ipse constituit, comparauit, praesit,

&c. His addenda Dionis etiam illa, quae denarij huius titulum maxime illustrant. Βροῦτος δὲ πρὰξας ταῦτα, καὶ τὴν τε Μακεδονίαν μετὰ τοῦτο πᾶσαν, καὶ τὴν Ηπειρον προσλαβὼν, ἐπέστειλε τῇ γερουσίᾳ τὰτε πραχθέντα οἱ δηλῶν, καὶ ἑαυτὸν, τάτε 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer