Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

213.


ait Appianus, καὶ πίλεόν τις ἐπὶ δὸρατος ἔφερεν σὺμβολον ἐλευθερώσεως. Hoc est, pileum alius hastae fixum ferebat symbolum libertatis. Denarius autem a L. PLAETORIO CESTIANO cusus, vt videtur, fuit, cum Brutus deuictis Bessis Imperator appellatus, reuersus in Asiam esset: de qua quidem Imp.

appellatione, Plutarchus quoque mentionem fecit. Huius vero Numismatis

vel huic similis alicuius meminisse videtur Dio, cum inquit, Βροῦτος μὲν ταῦτα τε ἔπρασσεν, καὶ ἐς τὰ νομὶσματα ἃ ἐκὸπτετο, εἰκόνατε αὐτοῦ, καὶ πίλεον ξιφὶδιὰ τε δύο ἐνετύπου, δηλῶν ἔκ τε τούτου, καὶ διὰ τῶν γραμμάτων, ὃτι τὴν πατρίδα μετὰ τοῦ Κασσίου ἠλευθερωκὼς εἴη. Hoc est, haec Brutus egit, qui etiam Numismati quod cudebat suam imaginem cum pileo ac duobus pugionibus incidit, eo & Inscriptione declarans, patriam a se & Cassio in libertatem vindicatam, &c. Sed cum nulla Cassij mentio in eo denario facta sit, credi potest vel alium ad Dionis manus peruenisse denarium, ab hoc aliqua in parte dissimilem, qui non exstet; vel memoria lapsum Dionem, pro Idibus Martiis
   5.. μετὰ Κασσίου scripsisse. Quintus ab eodem L. PLAETORIO cusus est, cum eadem BRVT. IMP. inscriptione. Fuit autem Brutus, vt opinor Pontifex, vel XV. Vir sacris faciundis, siue alio sacerdotio praeditus, vt ex iis quae in
   6.. sexto & sequentibus denariis ad rem sacram faciendam instrumenta impressa
   7.. sunt coniicere licet. Septimus huius tabellae denarius nihil habet aliud, quod ad Brutum pertineat, praeter IMP . Inscriptionem, de qua supra dictum est. Reliqua spectant ad C. CASSIVM LONGVM, & M. SERVILIVM CASCAM , Caesaris & ipsos percussores; quamuis Victoria nauis prorae insistens ad Brutum etiam possit aliquo modo referri: qui classe, quam bello ciuili parauerat, mediterraneum mare subiecerat. Εν δὲ τῇ Σμὺρνῃ, inquit Plutarchus, τότε τῶν χρημάτων ἃ πολλὰ συνειλόχει Κάσσιος, ἠξίου

ὁ Βροῦτος μεταλαβειν τὰ γὰρ ὄντα κατανηλωκέναι ναυπηγούμενος στόλον τοσοῦτον, ᾧ πάσαν ὑφ' ἑαυτοῖς ἔξουσι τὴν θάλασσαν. Hoc est, Smirnae tum postulauit a Cassio Brutus, vt is secum pecunias, quas multas collegerat, communicaret: suas enim se consumpsisse fabricanda ea classe, qua obtinere totum mediterraneum
   8.. mare possent. Octauus denarius à PEDANIO COSTA Bruti Legato cusus, nihil habet aliud notatu dignum, praeter eandem de Subactis Bessis, Imperatoris appellationem, de quibus trophaeum quoque, vt apparet, erexit Brutus. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer