Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

212.


Dictator dedicauit. Consul autem fuit tertium anno V.C. CCCCXLII. quo anno de Samnitibus triumpbum egit, Magister Equitum anno CCCCXLIV. Censor anno CCCCXLVI. Dictator CCCCLI. quo de Equis triumphauit. Qui sequitur nummus aut ad eumdem pertinet aut ad eum qui in Capitol. marm. C. IVNIVS C. F. C. N. BRVTVS BVBVLCVS dicitur qui Cos. II. de Lucanis & Bruttieis triumpbauit anno CDLXXVI. Non. Ian.
Figure
Type: drawing
IVNIA
   
   1. PRIMI duo huius tabellae nummi ad eumdem, vt opinor, D.
   2. SILANVM : tertius vero ad eius fratrem M. SILANVM L. F. spectat,
   3. quem supra diximus Consulem fuisse anno DCXLIIII. cum Q. Caecilio Metello, qui Numidicus appellatus est. In nummo etiam aereo Cn. Domitij, M. hic SILANVS notatus est in ea tabella, in qua Gentis Domitiae denarij
   4. incisi sunt. Quartus denarius pertinet ad M. BRVTVM Caesaris interfectorem,

qui fuit filius M. Bruti eius qui Mutinae a Pompeio Magno occisus est. In huius autem denarij vna parte effigies ipsius Bruti expressa est, in altera pileus & pugiones: Bruti quidem effigiem his verbis descripsit

Cicero, Non te Bruti vulticulus ab ista oratione deterret, &c. Pugiones vero cum titulo EID. MAR. adiecti in ea sunt, quod eo teli genere

Caesar a Bruto & aliis coniuratis interfectus Idibus Martiis fuit. Inde etiam Cicero dixit, Caesare statim interfecto cruentum alte extollens M. Brutus pugionem, Ciceronem nominatim exclamauit, etc. Pileum autem libertatis symbolum fuisse, omnibus notum esse opinor. De hac Caesaris nece sic 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer