23.
nonstructural
QVantum debeat Antiquitas
CAROLO PATINO,
is solus ignorabit, qui nesciet quantum excellentiae in
VRSINO
, quantum laboris & meriti in eo restaurando. Iam deficiebant codices Autoris Clarissimi, quem eruditi omnes frequenti manu terunt. Ecce
PATINVS
vix adolescentiam egressus, inopiae publicae occurrit, & spretis juuentutis illecebris, totus in studia & labores effusus, Antiquitatis Genio
VRSINO
mutuum reddit; quod ab eo didicit, ipsi foenore ditissimo rependit, & literatos omnes arctissime sibi deuincit. Faueat illi continuo Deus ἐπίκουρος, & auertat, ne velut alter Picus Mirandulanus, sat sibi & famae vixisse videatur, antequam aetatem impleuerit, & publicae rei fecerit satis. Gratulans adprecatur amicissimus
PETRVS SEGVINVS
nonstructural
24.
GVIDO PATIN, DOCTOR MEDICVS
Parisiensis & Professor Regius.
ET meum esse puto,
CAROLE FILI
, tua haec studiorum laborumque oblectamenta fausta precatione prosequi. Felices quorum gaudia crimine vacant: quanto feliciores, quorum voluptas fructum habet, atque in laboris vicissitudine positum otium est. Vale.
nonstructural
25.
CLARISSIMO ERVDITISSIMOQVE IVVENI, CAROLO PATINO, GVIDONIS F.
Doctori Medico Parisiensi
IACOBVS MENTELIVS, PATRICIVS,
D. M. P. Et R.
VETERES
Romanos laudauit ac mire semper extulit totus Orbis,
PATINE DOCTISSIME
, ob multa eaque praeclara, seu bello seu pace nomina: quibus ipsi perpulchre solenni gloriae, famaeque litarunt aeternitati. Quae enim, amabo, ad euentus felices & facinorum immortalitatem comparandum, militia vspiam Romanâ praestantior? quae Respublica maior aut prudentior? quae Viris illustribus clarior, bonisque exemplis foecundior aut magnificentior? Nulla prorsus. Vt quae restant haud exigua de illis etiamnum Monumenta diuersi generis, non loqui tantum; sed & perso-