Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

211.

posita fuerant crepuisse hocest anno V. C. DXXXVIII. quaequidem obiter dicta sunto.
   3. Tertio tabellae denario, quamuis multi ex gente Iunia Marci cognomen habuerint, opinor tamen designari M. IVNIVM SILANVM eum, qui
   4. Angusti collega in nono Consulatu fuit anno DCCXXVIII. Quarto &
   5. quinto, C. IVNIVM C. F. SILANVM, qui Consul fuit cum C. Furnio anno DCCXXXVI . quo quidem anno ludi Saeculares quinti ex S. C. facti sunt.
   6. Sextum, septimum, & octauum denarium pertinere arbitror ad D. IVNIVM
   7. SILANVM
fratrem fortasse M. Silani Consulis anno DCXLIV. qui L. F.
   8. in Fastis descriptus est. Quemque Sigonius putat de Lusitaneis anno DCLIII. triumphasse: in vtroque autem denario impressus est torques, a quo Manlia Torquatorum Familia cognomen inuenit: qui certe torques, quo specter, quaerendum est: spectat autem vt arbitror, ad indicandam adoptionem qua

D. hic SILANVS , qui denarios cusit ex Manlia Torquatorum Gente in Iuniam Familiam adoptatus fuit. Eius cum alij meminerunt, tum Cicero, his verbis, Quid T. Torquatus is, qui Consul cum Cn. Octauio fuit, anno DLXXXVIII. Cum illam seueritatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipauerat, vt eum Macedonum Legatis accusantibus, quod pecunias Praetorem in Prouincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet, reque ex vtraque parte audita, pronuntiaret eum non talem fuisse videri in imperio, quales maiores eius fuissent, & in conspectum suum venire vetuit, etc. Fuitautem Praetor D. Silanus Torquati

filius anno DCXII. Cum Macedonum, inquit Liuius, Legati conquestum venissent de Iunio Silano Praetore, quod acceptis pecuniis Prouinciam, spoliasset: & Senatus de querelis eorum vellet cognoscere, T. Manlius Torquatus Silani pater, petiit, impetrauitque, vt sibi huiusmodi cognitio mandaretur, & domi causa cognita filium condemnauit, abdicauitque, ac ne funeri quidem eius, cum suspendio vitam finisset, interfuit: sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit. His addi

possunt illa Valerij Maximi. T. autem Manlius Torquatus cum ad Senatum Macedonia de filio eius D. Silano, qui eam Prouinciam obtinuerat, querelas per Legatos detulisset, etc. Ex antiquis etiam inscriptionibus quarum exempla infra subiecimus, Manlium aliquem per adoptionem in Iuniam Familiam insertum aliquando fuisse intelligere possumus.
IVNONI
IVNIAE C. SILANI F.
TORQVATAE
SACERDOTI VESTALI
ANNIS LXIV.
CAELESTI PATRONAE
ACTIVS L.


IVNIAE C. SILANI F.
TORQVATAE VIR. VEST.
MAXIMAE
IVVENIO L.


   

Huius autem Torquatae mentio exstat apud Tacitum his verbis, Id sororem quoque Silani Torquatam priscae sanctimoniae virginem expetere. Salutis imago in septimo denario expressa ad C. IVNIVM BVBVLCVM BRVTVM pertinet, qui eius Deae aedem quam Consul vouerat, Censor locauerat,
S iij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer