Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

209.

Figure
Type: drawing
IVNIA
   IVNIAE Gentis ( quae a Iunio Comite AEneae sic dicta est ) cum multae a Scriptoribus Familiae nominentur, BRVTORVM tantum & SILANORVM, in denariis reperiuntur. BRVTORVM autem Familiam duplicem fuisse, patriciam vnam, ex qua L. Brutus qui Reges eiecit, ortus sit; alteram
   1. plebeiam multiplicem, cuius Princeps L. Brutus primus Tr. pl. exstiterit,
   2.

scribit Dionysius. Primus tabellae denarius & secundus pertinent ad eum BRVTVM , qui Patricius fuit, & eiectis Regibus libertatis Romanae autor, primusque Consul: cuius aenea statua in Capitolio inter Reges

stricto ense posita erat, vt tradit Plutarchus. Et a quo Iunium Mensem dictum

fuisse ait Macrobius, propterea quod eo Mense Kal. Ian. pulso Tarquinio sacrum

Carnae Deae in Coelio monte voti reus fecerit. Eius Meminit Cicero, his verbis: Etenim si autores ad liberandam patriam desiderarentur, illis autoribus, Brutos ego impellerem, quorum vterque L. Bruti imaginem quotidie videret, alter etiam Ahalae. Subscripsere, inquit Suetonius, quidam L.

Bruti statuae, Vtinam viueres. Ex hac igitur statua Bruti imaginem quam in denariis habemus, expressam esse credendum est: quos quidem denarios

a M. Bruto Caesaris interfectore, quod ab eo genus suum duceret, cusos esse opinor: Nam L. Brutus, inquit Cicero, qui & ipse Regio dominatu Remp. liberauit, ad similem virtutem, & simile factum, stirpem iam prope in quingentesimum annum propagauit. Idem cum Cicerone de 
S ij
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer