Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

204.

sub C. Caesare Trium- Viro R. P. C. cudendae monetae praefuit, vt ex Augusti denario, in quo Liuineij ipsius nomen inscriptum est, colligi potest. Dionis verba de ramo lauri sunt haec. Τὸ τε τῇ Λιουίᾳ συμβὰν, ἐκείνῃ μὲν καθ' ἡδονὴν ἐγένετο, τοῖς δ' ἄλλοις δέος ἐνεποίησε. Λευκὴν γὰρ ὄρνιθα κλώνιον δάφνης ἐγκάρπου φέρουσαν ἄετος εἰς τὸν κύλπον αὐτῆς ἐνέβαλε, καὶ (ἐδόκει γὰρ οὐ σμικρὸν τὸ σημεῖον ἐ̃ιναι) τὴν τε ὄρνιθα ἐν ἐπιμελείᾳ ἦγε, καὶ τὴν δὰφνην ἐφύτευσε. καὶ ἡ μὲν ῥιζῳθεῖσα ἠὺξησεν, ὣστε καὶ τοῖς τὰ ἐπινίκια μετὰ τοῦτο πέμψασιν ἐπὶ πλειστον ἐξαρκέσαι. Hoc est, Liuiae autem huiusmodi prodigium euenit, quod ei voluptatem, aliis metum attulit. Aquila gallinam albam in gremium eius abiecit, quae ramum lauri fructum secum gerentis gestabat; Liuia quod id ostentum haud exiguum duceret, gallinam adseruauit diligenter: lauri autem ramum seuit, atque is radicibus auctis adoleuit, ita vt postea temporis frondes triumphantibus diu admodum suppeditauerit. Ad hanc autem laurum respexit P. Petronius Turpilianus, cum in aureo Augusti nummo quernam coronam inter duos lauri ramos impressit cum hac Inscriptione, O. C. S. vel vt est in argenteo

denario OB CIVIS SERVATOS. de qua quidem corona & lauro Ouidius mentionem his versibus facit,
Postibus Augustis quercus fidissima custos

Margin note:

Lib 54.

Ante fores stabis, mediamque tuebere quercum.
O δ' οὖν Καῖσαρ, inquit Dio, πολλὰ μὲν καὶ πρότερον, ὅτε τὰ περὶ τῆς ἐξωμοσίας τῆς μοναρχίας, καὶ τὰ περὶ τῆς τῶν ἐθνῶν διανομῆς διελέχθη, ἔλαβε. Καὶ γὰρ τό, τέ τας δάφνας πρὸ τῶν βασιλείων αὐτοῦ προτίθεσθαι, καὶ τὸ τὸν στέφανον τὸν δρύινον ὑπὲρ αὐτῶν ἀρτεῖσθαι, τότε οἱ, ὡς καὶ ἀεἰ τοις̀ τε πολεμίευς νικῶντὶ, καὶ τους̀ πολίτας σὼζοντὶ ἐψηφίσθη. Hoc est, Caesari cum orationem de eiurando Regno, ac diuidendis prouinciis habuisset, multi erant honores delati, nempe vt ante ipsius domum in Palatio lauri ponerentur, ac super eas coronae quernae suspenderentur; nimirum quod perpetuus hostium victor, ac Ciuium esset seruator. Itaque in argenteis quibusdam Augusti denariis corona & vestis triumphalis cum huiusmodi

titulo signata est, S. P. Q. R. PARENT. CONS. SVO. Hoc est, Parenti Conseruatori Suo. De triumphali quidem veste idem Dio meminit, his verbis. Καὶ ἐξουσὶα, inquit, ἐδόθη τοῦ τῇ πρõστῃ τοῦ ἔτους ἡμέρᾳ καὶ τῷ στεφανῳ, καὶ τῇ ἐσθῆτι τῇ νικητηρίῳ χρῆσθαι. Hoc est, dataque potestas Kal. Ian. singulis, coronae & vestis triumphalis gestandae. De titulo vero PARENTIS siue PATRIS PATRIAE , mentio est in fragmento quodam Kalendarij, quod exstat Praeneste.
NON N. CONCORDIAE
IN ARCE FERIAE EX
S. C. QVOD EO DIE
IMPERATOR CAESAR
AVGVSTVS PONTIFEX
MAXIMVS TRIB. POTEST.
XXI. COS. XIII. A SENATV
POPVLOQVE ROMANO PATER
PATRIAE APPELLATVS.



Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer